라틴어 문장 검색

"Si fruticum fragmen uolucrum deduxerit agmen Vnguibus aut rostris, solus patet hic ubi postis, Moxque datis lignis aliis si subditur ignis, Hac cadet arte doli domus ista suique coloni."
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XI. De bubonibus et coruis 12:21)
Sic altercantes, sibi sepe diuque minantes, Constituere queri sub pardo, iudice ueri, Cuius censurae statuunt se subdere iure, His utriusque minis stabilis quia mutuo finis Nullus habebatur, requies nec certa dabatur.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXI. De lepore, gatto et pardo 22:3)
Talia uelle pati tecum sumus ire parati, Teque iuuaturi super hec prius et ruituri, Si demum nostri dominaberis, utpote nosti, Collaque tam lenis domini subdemus habenis".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXII. De camelo, coruo, lupo, ursa et leone 23:17)
Quod cum fecisset, sic nexus ouansque preisset, Vas id paulatim saxis replet emula statim, Sicque tegit limo, prope iam maris ut sit in imo.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIV. De uulpe et lupo 25:8)
Cuius terror equum, ueritum concurrere secum, Subdere uenanti se faecit amore iuuandi.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIII. De ceruo et equo 36:2)
Sic obsistentes plerique, nocere uolentes Sunt magis inde sibi peruersa mente nociui, Nec dominatoris metuunt se subdere loris, Ante manumissi noceant dum quislibet ipsi.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIII. De ceruo et equo 36:16)
Post eum restauravit Nehemias filius Azboc princeps dimidiae partis vici Bethsur usque contra sepulcra David et usque ad piscinam, quae repleta est, et usque ad domum Fortium.
(불가타 성경, 느헤미야기, 3장16)
Et misit epistulas ad universas provincias regni sui, ut quaeque gens audire et legere poterat, diversis linguis et litteris, esse viros principes ac maiores in domibus suis et subditas habere omnes mulieres, quae essent cum eis.
(불가타 성경, 에스테르기, 1장22)
Qui timent Dominum, inquirent quae beneplacita sunt ei; et, qui diligunt eum, replebuntur lege ipsius.
(불가타 성경, 집회서, 2장19)
Reple Sion maiestate tua et gloria tua templum tuum.
(불가타 성경, 집회서, 36장16)
Exaltantes eum replemini virtute; ne laboretis, non enim pervenietis usquam.
(불가타 성경, 집회서, 43장34)
Et respondit Dominus et dixit populo suo: " Ecce ego mittam vobis frumentum et vinum et oleum, et replebimini eis; et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus.
(불가타 성경, 요엘서, 2장19)
Verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini, iudicio et virtute, ut annuntiem Iacob scelus suum et Israel peccatum suum.
(불가타 성경, 미카서, 3장8)
Quia divites eius repleti sunt iniquitate, et habitantes in ea loquebantur mendacium, et lingua eorum fraudulenta in ore eorum.
(불가타 성경, 미카서, 6장12)
Quia replebitur terra cognitione gloriae Domini, sicut aquae operiunt mare.
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION