라틴어 문장 검색

ipsum corpus aridum et durius quam naturaliter oportet;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 1:7)
Super ulcus uero inspergenda arida aloe * oenanthe est, et, si parum proficiet, chalcitis.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 14:1)
circaque, qua tumor ex inflammatione est, imponenda quae reprimant cataplasmata.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 15:3)
Super id imponi debet, quod et lene aliquid et uehemens et reprimens habeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 21:8)
- In primis multa calida aqua fouendum est, in qua rapa decocta, aut si ea non sunt, aliquae uerbenae ex reprimentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 22:7)
Si cetera desunt, imponi debet primum non pingue emplastrum, ut id reprimat;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 26:8)
deinde, si non repressit, quodlibet puri mouendo accommodatum;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 26:9)
Sed si locus mollis est, auertendus is materiae aditus est per cataplasmata, quae simul et reprimunt et refrigerant;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 30:4)
qualis est ficus arida contusa, aut faex mixta cum cerato, quod ex adipe suilla coactum sit, aut cucumeris radix, cui ex farina duae partes adiectae sint ante ex mulso decoctae.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 30:7)
sed eadem medicamenta arida in calamum scriptorium coicienda sunt, isque ori fistulae aptandus, inspirandumque, ut ea medicamenta intus conpellantur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 45:3)
Quicquid inditum est, superponenda sunt, quae refrigerent et reprimant:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 46:2)
- Super id, quod minus crebris foraminibus exasperatum est, recte inponitur et ficus arida et lini semen in mulso coctum et emplastra ac malagmata materiam educentia, aut quae proprie huc pertinentia supra posui.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 49:5)
At ex pusulis uero nonnumquam etiam ulcuscula fiunt aut aridiora aut umidiora;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 57:7)
alcyonium, nitrum, cuminum, fici folia arida paribus portionibus contunduntur adiecto aceto.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 71:8)
murti aridae contritae acetabulum miscent;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 72:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION