라틴어 문장 검색

Ista fortasse efficax ratio fuerit ad hominum improbas cupiditates pudore reprimendas, beneficium vero danti tota alia sequenda est via.
(세네카, 행복론, Liber II 28:2)
Ut in praeceps datis corporibus nullum sui arbitrium est nec resistere morarive deiecta potuerunt, sed consilium omne et paenitentiam irrevocabilis praecipitatio abscidit et non licet eo non pervenire, quo non ire licuisset, ita animus si in iram, amorem aliosque se proiecit adfectus, non permittitur reprimere impetum ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 42:2)
rapiat illum oportet et ad imum agat pondus suum et vitiorum natura proclivis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 42:3)
facilis enim in proclivia vitiorum decursus est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 2:3)
Sed quemadmodum natura quosdam proclives in iram facit, ita multae incidunt causae, quae idem possint quod natura.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 102:1)
nec video quare difficilis sit moderatio, cum sciam tyrannorum quoque tumida et fortuna et licentia ingenia familiarem sibi saevitiam repressisse.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 69:2)
ille quicquid adprehendit, non remittit, sed in procliue nitentibus uehiculis moraturas manus inicit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 9:4)
semper ad sanitatem procliuius est quod potest detractione curari;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Flamininus in cena reum puniens.45)
nec temperari facile nec reprimi potest stricti ensis ira, bella delectat cruor.
(세네카, Hercules Furens 6:3)
Flebilem ex oculis fuga, regina, vultum, tuque nato sospite lacrimas cadentes reprime:
(세네카, Hercules Furens 9:32)
hic breve tandem risit Echionius iuvenis tenerumque dolorem coniugis amplexu solatus et oscula maestis tempestiva genis posuit lacrimasque repressit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권133)
saepe super fluvios geminae iacet aggere ripae continuus, squamisque incisus adaestuat amnis, sed nunc, Ogygii iussis quando omnis anhelat terra dei trepidaeque latent in pulvere Nymphae, saevior anfractu laterum sinuosa retorquens terga solo siccique nocens furit igne veneni, stagna per arentesque lacus fontesque repressos volvitur et vacuis fluviorum in vallibus errat, incensusque siti liquidum nunc aera lambit ore supinato, nunc arva gementia radens pronus adhaeret humo, si quid viridantia sudent gramina;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권192)
tunc mortem trepidis minitatur et hastam expulit, ac vanos alte levat eminus ictus, adfectans errare manum, stetit illa Dymantis ante oculos, qui forte prior gressumque repressit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권172)
cum dea pugnantis capulum dextramque repressit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권291)
sic iurgia paulum distulit atque ensem, quem iam dabat ira, repressit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권157)

SEARCH

MENU NAVIGATION