라틴어 문장 검색

Tamen cum paenitentia sententiae Athenienses et criminatores Socratis postea afflixerint et imaginem eius auream in templo collocarint, rescissa damnatio testimonium Socrati reddidit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 14장 7:4)
ad depellendum crimen laesae maxime Romanae religionis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 24장 1:2)
Quis autem vos ab illis occultis et usquequaque vastantibus mentes et valitudines vestras hostibus raperet, a daemoniorum incursibus dico, quae de vobis sine praemio, sine mercede depellimus?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 37장 9:1)
Ceterum sic nos eieramus et rescindimus signaculum rescindendo testationem eius.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 24장 1:5)
Cum libet, haec tristi depellit nubila caelo, Cum libet, aestivo convocat orbe nives.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 226)
Saepe ego temptavi curas depellere vino, At dolor in lacrimas verterat omne merum.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 519)
At nobis aerata, Lares, depellite tela, Hostiaque e plena rustica porcus hara.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 1015)
Sit satis e membris tenuem rescindere vestem, Sit satis ornatus dissoluisse comae, Sit lacrimas movisse satis:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 1033)
deinde eos quoque ipsos exigua parte pontis relicta revocantibus qui rescindebant cedere in tutum coegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 103:2)
Porsenna, Clusinorum rex, bello pro Tarquinis suscepto cum ad Ianiculum venisset, ne Tiberim transiret virtute Coclitis Horati prohibitus est, qui, dum alii pontem Sublicium rescindunt, solus Etruscos sustinuit et ponte rupto armatus in flumen se misit et ad suos transnavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha11)
Ab senatu responsum est iudicium populi rescindi ab senatu non posse, praeterquam quod nullo nec exemplo nec iure fieret, concordiae etiam ordinum causa:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 78:1)
hoc palam relatum in tabulas, ut plebem tribunosque falleret iudicii rescindendi consilium initum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 123:1)
nam Brennus regulus Gallorum in paucitate hostium artem maxime timens, ratus ad id captum superiorem locum ut ubi Galli cum acie legionum recta fronte concucurrissent subsidia in aversos transversosque impetum darent, ad subsidiarios signa convertit, si eos loco depulisset haud dubius facilem in aequo campi tantum superanti multitudini victoriam fore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 417:1)
et ille inter aurum accipiendum et in spem pacis solutis animis Gallos adgressus sit, ipse armatos capientesque arcem depulerit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 116:1)
et vidistis in vincula duci universi eum qui a singulis vobis vincula depuleram.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 190:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION