라틴어 문장 검색

Etsi ratio cum Britannis agendi scopulosa et difficillima Washingtonio fuerat, pacem, tamen, cum Gallis conservandi spes multo asperior.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.85)
Pacis cum Gallis conservandae avidus praeses, Pinckneyum, ducem Americanum, ad rempublicam Gallicam legavit:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDEVICESIMUM.27)
pacem servandi voluntas imminuta manet, attamen, eam, nisi dedecore summo, conservare nequimus:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDEVICESIMUM.45)
non fateatur idolatras eos, sed similis eorum, qui in Actibus Apostolorum ex patrimonio suo partem pretii reservantes praesenti periere vindicta.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 5:9)
Absit ut quicquam de his sinistrum loquar, qui apostolico gradui succedentes Christi corpus sacro ore conficiunt, per quos nos etiam Christiani sumus, qui claves regni caelorum habentes quodammodo ante iudicii diem iudicant, qui sponsum domini sobria castitate conservant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 8:3)
Vae illi, qui acceptum talentum in sudario ligans ceteris lucra facientibus id tantum, quod acceperat, reservarit!
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 8:25)
"Verum quia nunc ex latere de ea dicitur et suo, si Christus adnuerit, volumini reservatur, quid ante non plures annos Nitriae gestum sit, referam."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:57)
videbat dominus et subsannabat eos, et miserum servum suum futuro eum eis iudicio reservabat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 2:5)
Optimus dispensator est, qui sibi nihil reservat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 16:15)
Obsecras litteris et suppliciter deprecans, ut tibi scribam, immo rescribam,1 quomodo vivere debeas et viduitatis coronam inlaeso pudicitiae nomine conservare.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 1:1)
Alius forsitan scriberet, quod ob salutem illius orientem heremumque dimiseris et me, carissimum sodalem tuum, redeundi spe lactaveris, ut primum, si fieri posset, sororem cum parvulo viduam, dein, si consilium illa respueret, saltem nepotem dulcissimum conservares.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 9:1)
Excepta vili tunica et operimento pari, quod tecto tantum corpore frigus excluderet, nihil sibi amplius reservavit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:7)
Mensae avunculi intererat et sic adposita quaeque libabat, ut et superstitionem fugeret et continentiam reservaret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:33)
Marium servilis fuga exemit, immo fortuna alteri bello reservavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 8:2)
non ex illorum conventu conciliata, sed magis aeterna pollentia simplicitate, unde neque avelli quicquam neque deminui iam concedit natura reservans semina rebus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 16:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION