라틴어 문장 검색

egredior, sive illud erat sine funere ferri, squalidus inmissis hirta per ora comis, illa dolore amens tenebris narratur obortis semianimis media procubuisse domo, utque resurrexit foedatis pulvere turpi crinibus et gelida membra levavit humo, se modo, desertos modo complorasse Penates, nomen et erepti saepe vocasse viri, nec gemuisse minus, quam si nataeque meumque vidisset structas corpus habere rogos, et voluisse mori, monendo ponere sensus, respectuque tamen non periisse mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 345)
Humanitas citatur ut conscia fiat de necessitate mutationum rationum vitae, productionis et consumptionis ad superandam hanc calefactionem vel, saltem, ad humanas causas depellendas quae eam inducunt vel eam augent.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 34:5)
25. Mutationum climaticarum quaestio ad universam humanitatem attinet, quae secum fert graves implicationes ambitales, sociales, oeconomicas, distributivas et politicas atque praecipuis item provocationibus nostrae aetatis de humano genere annumeratur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 36:1)
Omnibus perlate patet horum locorum momentum, quod spectat ad totum orbem et futurum humanitatis tempus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 51:2)
Hoc a nobis conatum postulat ut talia instrumenta in novam culturae humanitatis progressionem et non in detrimentum eius altiorum divitiarum demutentur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 61:3)
Convenientia inter Creatorem, humanitatem omnemque creationem est deleta, cum Dei locum nos sumere voluissemus, haud agnoscentes nos finitas esse creaturas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 87:5)
Hoc iniquas consuetudines alicuius humanitatis partis in grave discrimen adducit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 125:13)
95. Ambitus bonum est commune, totius humanitatis patrimonium, cuius omnes sunt responsales.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 127:1)
Humanitas authentica, quae ad novam synthesim invitat, videtur in media technologica civilitate clam sistere, tamquam nebula quae per clausam ianuam transit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 149:6)
Oecologia igitur sollicitudinem etiam postulat culturalium divitiarum humanitatis latiore sensu.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 188:5)
144. Imago hominis consumptionis plena, quam machinamenta fovent actualis oeconomiae globalis, ad assimilandas culturas tendit et minuendam immensam varietatem culturalem, quae thesaurus est humanitatis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 189:1)
Nostra potissimum interest transmittere habitabilem orbem humanitati post nos venturae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 208:12)
163. Ponderare studuimus hodiernam humanitatis condicionem, tum in rimis orbis, quem incolimus, tum in causis potissimum humanis ambitalis detrimenti.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 213:1)
Attamen est addendum meliores animadversiones decidere, cum desint praestantia proposita, bona, humanitatis et sensus plenus intellectus, quae cunctis societatibus nobilem liberalemque cursum comparare valeant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 233:6)
31. Ita solummodo, per Incarnationem, per nostrae humanitatis condivisionem, cognitio propria amoris ad plenitudinem pervenire poterat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 54:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION