라틴어 문장 검색

quae cum momento temporis arsissent, ut adiuvantibus ignem, qui alias ad exstinguendum opem ferre solent, ruere in Romanos tecta, nec tegularum modo fragmenta sed etiam ambusta tigna ad armatos pervenire et flamma late fundi, fumus terrorem etiam maiorem quam periculum facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 466:1)
cum vinum animos incendisset, et nox et mixti feminis mares, aetatis tenerae maioribus, discrimen omne pudoris exstinxissent, corruptelae primum omnis generis fieri coeptae, cum ad id quisque, quo natura pronioris libidinis esset, paratam voluptatem haberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 88:1)
se neminem haberem, perire et exstingui id mallem quam Perseo scelestae fraudis praemium esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 642:2)
victores victis hostibus legiones reveniunt domum, duello exstincto maximo atque internecatis hostibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 126)
post, si lucerna exstincta sit, ne quid sui membri commoveat quicquam in tenebris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 4, scene 144)
lucernam forte oblitus fueram exstinguere;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 2123)
Toxilvs Hostibus victis, civibus salvis, re placida, pacibus perfectis, bello exstincto, re bene gesta, integro exercitu et praesidiis, cum bene nos, Iuppiter, iuvisti, dique alii omnes caelipotentes, eas vobis habeo grates atque ago, quia probe sum ultus meum inimicum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 5, scene 11)
tum igitur tibi aquae erit cupido, genus qui restinguas tuom, atque si eris nactus, proinde ut corde amantes sunt cati - ne scintillam quidem relinques, genus qui congliscat tuom.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 267)
Principali igitur exstincto, etiam sensus omnis exstinguitur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 4:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION