라틴어 문장 검색

Neque enim id est celare, quicquid reticeas, sed cum, quod tu scias, id ignorare emolumenti tui causa velis eos, quorum intersit id scire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 71:2)
Quodsi vituperandi, qui reticuerunt, quid de iis existimandum est, qui orationis vanitatem adhibuerunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 73:1)
Nefas id quidem est, quin etiam defendat patrem, si arguatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 115:8)
quod sumptuosus, de luxurie, quod alieni appetens, de avaritia, quod seditiosus, de turbulentis et malis civibus, quod a multis arguitur, de genere testium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 135:2)
Reos autem appello non eos modo, qui arguuntur, sed omnis, quorum de re disceptatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 183:3)
Hic cum Sulpicius reticuisset, 'quasi vero' inquit Crassus 'horum ipsorum, de quibus Antonius iam diu loquitur, ars ulla sit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 232:1)
inlustriora enim sunt, quae in principiis quam quae in mediis causis dicuntur aut arguendo aut refellendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 323:4)
nunc enim inopia reticere intelleguntur, tum iudicio viderentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 110:4)
Nam aut ita consistendum est, ut id quo de agitur factum neges aut, si factum fateare, neges eam vim habere atque id esse quod adversarius criminetur, aut, si neque de facto neque de facti appellatione ambigi potest, id quod arguare neges tale esse quale ille dicat et rectum esse quod feceris concedendumve defendas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 29장 1:2)
Haec, quae primam contentionem habent ex arguendo et resi- stendo, lata, ut dixi, et fusa sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 30장 1:9)
quae enim in consilio capiendo futuri temporis praecipiebantur, quam ob rem aut utilitatem viderentur habitura aut efficiendi facultatem, eadem, qui de facto argumentabitur, conligere debebit, quam ob rem et utilia illi, quem arguet, fuisse et ab eo effici potuisse demonstret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 32장 2:1)
Vtilitatis coniectura movetur, si illud quod arguitur aut spe bonorum aut malorum metu fecisse dicitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 32장 2:2)
P. Confitentur in isto genere qui arguuntur, se id fecisse ipsum in quo reprehenduntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 37장 1:3)
'Cum' enim inquit 'inexplebiles populi fauces exaruerunt libertatis siti malisque usus ille ministris non modice temperatam, sed nimis meracam libertatem sitiens hausit, tum magistratus et principes, nisi valde lenes et remissi sint et large sibi libertatem ministrent, insequitur, insimulat, arguit, praepotentes, reges, tyrannos vocat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 109:1)
mihique gratum quod quid sentirent non reticuerunt, illud vero vel optime quod ita multa mutari volunt ut mihi de integro scribendi causa non sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 27 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION