라틴어 문장 검색

Eadem forma talis est ut, ea amota, natura data infallibiliter fugiat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 12:6)
3. Quae antea incaluerunt, ut fimus equinus ex animali, aut calx, aut fortasse cinis aut fuligo ex igne, reliquias latentes quasdam caloris prioris retinent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 143:1)
Nam neque fimus equinus ipse, nisi fuerit conclusus et sepultus, calorem retinet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 145:2)
Illa tamen calorem semel susceptum diutissime retinent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 180:8)
ita ut later aut lapis aut ferrum ignitum in pelvim aquae frigidae immissum et demersum, per quartam partem horae (plus minus) retineat calorem, ita ut tangi non possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 180:9)
Communicatio enim lucis est tanquam momentanea, et statim perit, amota luce originali.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 277:5)
At calidum et virtus magnetica, postquam tramissa fuerint vel potius excitata in alio corpore, haerent et manent ad tempus non parvum, amoto primo movente.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 277:6)
Etiam tradunt cinamomum et odorifera, sita juxta latrinas et loca foetida, diutius odorem retinere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:11)
Etenim amota luce, statim pereunt colores et reliquae imagines ejus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:20)
amota percussione prima et quassatione corporis inde facta, paulo post perit sonus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:21)
Primum contra seditiones remedium et praeventio haec est, omni cum opera et diligentia caussam illam seditionum materialem, de qua dimixus amovere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 15:2)
Proculdubio hoc emblema monarchas monet quam tutum et salutare sit eis plebis studia conciliare et retinere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 18:9)
Turcae idem institutum lege sua paululum extimulati hodie retinent, sed magna cum militiae suae (ut nunc est) declinatione.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 11:9)
In Europa Christiana gens quae illud adhuc retinet et profitetur soli sunt Hispani.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 11:10)
Quin et illae quae bellica gloria per unius tantummodo seculi spatium floruere inde tamen unico illo seculo iam imperii amplitudinem assecutae sunt, quam longo post tempore, etiam remissa illa armorum disciplina, retinuerunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 11:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION