라틴어 문장 검색

Tum demum adunatis undique omnibus copiis Redonas civitatem terminis Brittaniae contiguam venit et inde diviso in tres partes exercitu duabusque partibus filiis suis Pippino et Hludowico traditis tertiaque secum retenta Brittaniam ingressus totam ferro et igni devastavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 298:7)
et Tunglonem quidem accepto ab eo filio eius obside domum redire permisit, Ceadragum vero caeteris Abodritis dimissis secum retinuit missisque ad populum Abodritorum legatis, si eum sibi vulgus regnare vellet, perquirere iussit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 318:3)
Hrodulfus vero abbas timens, ne multitudo qui Noviomum erat cum eis adveniret, et insidias timens - quod etiam Alstingus mandaverat - populum retinuit, sed cognita veritate post eorum discessum multum doluit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXC 43:3)
Verum hi qui Karoli partibus favebant ab ipsa profectione suum retinuere regem missosque suos ad regem dirigunt Arnulfum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 52:4)
Vulpes casse retenta gemit:
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et uulpe 49:19)
Silue claustra subit, cornu retinente moratur, Crure neci raptum cornua longa necant.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo tibiis 51:8)
Tutorem retinere suum tutissima res est.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupis et ouibus 56:9)
Nil de se retinet uirtus oblita futuri, Dextera corporeas prodiga fundit opes.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:36)
Aut igitur unius Hagesilai Lacedaemonii sententia nobis sequenda est, qui se neque pingi neque fingi unquam diffidens formae suae passus est, aut si mos omnium ceterorum hominum retinendus uidetur in statuis et imaginibus non repudiandis, cur existimes imaginem suam cuique uisendam potius in lapide quam in argento, magis in tabula quam in speculo?
(아풀레이우스, 변명 14:1)
cur caua specula, si exaduersum soli retineantur, appositum fomitem accendant;
(아풀레이우스, 변명 15:5)
quam tamen epistolam Pudentilla testem et indicem tuae uoluntatis, ut quae te leuem et mutabilem nec minus mendacem et inpudentem sciret, maluit retinere quam mittere.
(아풀레이우스, 변명 68:9)
quae enim relinquitur uis cantaminibus et ueneficiis, si fatum rei cuiusque ueluti uiolentissimus torrens neque retineri potest neque impelli?
(아풀레이우스, 변명 82:6)
Quid abnuis, quid recusas, postquam sollicitudinem de hereditate materna reppulisti?
(아풀레이우스, 변명 98:14)
negant tabulae dotis, negant tabulae donationis, negant tabulae testamenti, in quibus non modo non cupide appetisse, uerum etiam dure reppulisse liberalitatem suae uxoris ostenditur.
(아풀레이우스, 변명 100:20)
Sed dum pede altera fulcimentum quo sustinebar repello, ut ponderis deductu restis ad ingluviem astricta spiritus officia discluderet, repente putris alioquin et vetus funis dirumpitur, atque ego de alto reddens Socratem - nam iuxta me iacebat - superruo cumque eo in terram devolvor.
(아풀레이우스, 변신, 1권 14:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION