라틴어 문장 검색

itaque in iudicium capitis multos vocaverunt, pro reis non saepe dixerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 36장 1:2)
Iam hoc nemini dubium est qui reo custodiam, quaesitori gratulationem, indici praemium decrerit, quid de tota re et causa iudicarit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 10:3)
iam si pudor, si modestia, si pudicitia, si uno verbo temperantia poenae aut infamiae metu coe+rcebuntur, non sanctitate sua se tuebuntur, quod adulterium, quod stuprum, quae libido non se proripiet ac proiciet aut occultatione proposita aut inpunitate aut licentia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 94:4)
Nec enim multo absurdiora sunt ea quae poetarum vocibus fusa ipsa suavitate nocuerunt, qui et ira inflammatos et libidine furentis induxerunt deos feceruntque ut eorum bella proelia pugnas vulnera videremus, odia praeterea discidia discordias, ortus interitus, querellas lamentationes, effusas in omni intemperantia libidines, adulteria vincula, cum humano genere concubitus mortalisque ex inmortali procreatos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 42:2)
at id ipsum quam callide, qui regnum adulterio quaereret:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 69:5)
Imitatus est homo Romanus et consularis veterem illum Socratem, qui, cum omnium sapientissimus esset sanctissimeque vixisset, ita in iudicio capitis pro se ipse dixit, ut non supplex aut reus, sed magister aut dominus videretur esse iudicum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 231:1)
erat enim Athenis reo damnato, si fraus capitalis non esset, quasi poenae aestimatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 232:1)
et sententia cum iudicibus daretur, interrogabatur reus, quam [quasi aestimationem] commeruisse se maxime confiteretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 232:2)
nulla denique est causa, in qua id, quod in iudicium venit, reorum personis ac non generum ipsorum universa dubitatione quaeratur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 134:3)
contraque, quae pro reo dicentur, omnia necessario a tempore atque homine ad communis rerum et generum summas revolventur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 135:3)
Quae vero, cum de facto non ambigitur, quaeruntur, qualia sint, ea si ex reis numeres, et innumerabilia sunt et obscura;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 137:1)
non enim semper fortis oratio quaeritur, sed saepe placida, summissa, lenis, quae maxime commendat reos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 183:2)
Reos autem appello non eos modo, qui arguuntur, sed omnis, quorum de re disceptatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 183:3)
Ex quo genere est etiam non videri intellegere quod intellegas, ut Pontidius "qualem existimas, qui in adulterio deprehenditur?"
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 275:2)
"melius est" inquit "quam reum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 283:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION