라틴어 문장 검색

videas autem rixatores quosdam neque iudicum reverentia neque agendi more ac modo contineri, quo ipso mentis habitu manifestum sit, tam in suscipiendis quam in agendis causis nihil pensi habere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 30:2)
non, quidquid meris adiicietur adfectibus, omnes eorum diluet vires et miserationem securitate laxabit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 53:4)
duo tamen, quae sola supererant, divine Cicero servavit, primum, ne oblivisceretur reverentiae, quae parentibus debetur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 63:2)
in aliis quoque propinquitatibus custodiendum est, ut inviti et necessario et parce iudicemur dixisse, magis autem aut minus, ut cuique personae debetur reverentia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 67:3)
causarum enim modo distat, quia simplicitas illa et velut securitas inadfectatae orationis mire tenues causas decet, maioribus illud admirabile dicendi genus magis convenit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 94:3)
quanquam invenio apud Platonem obstare memoriae usum litterarum, videlicet quoniam illa, quae scriptis reposuimus, velut custodire desinimus et ipsa securitate . nec dubium est quin plurimum in hac parte valeat mentis intentio et velut acies luminum a prospectu rerum, quas intuetur, non aversa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 104:2)
namque in his omnibus et vis illa dicendi solvitur et frigescit adfectus et iudex parum sibi praestari reverentiae credit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 280:1)
sed plurimum ex his valet animi praestantia, quam nec metus frangat nec adclamatio terreat nec audientium auctoritas ultra debitam reverentiam tardet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 101:3)
Pars enim securitatis et in hoc est, non ex professo eam petere, quia, quae quis fugit, damnat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 8:8)
In ipsa securitate animus ad difficilia se praeparet et contra iniurias fortunae inter beneficia firmetur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 6:1)
tunc, mihi crede, Lucili, exultabis dipondio satur et intelleges ad securitatem non opus esse fortuna;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 7:4)
inest enim illis, sine qua nihil est iucundum, securitas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 12:4)
Magna esse haec existimas, quae relicturus es, et cum proposuisti tibi illam securitatem, ad quam transiturus es, retinet te huius vitae, a qua recessurus es, fulgor tamquam in sordida et obscura casurum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 1:7)
Quid est turpius quam in ipso limine securitatis esse sollicitum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 16:4)
Sed ego alia te ad securitatem via ducam:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION