라틴어 문장 검색

iisdem diebus, omnia simul inclinante fortuna, Rhodii quoque ad vindicandam a Philippo continentis regionem - Peraeam vocant - possessam maioribus suis, pausistratum praetorem cum octingentis Achaeis peditibus, mille et octingentis fere armatis, ex vario genere auxiliorum collectis, miserunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 217:1)
nec Rhodii pugnam detractaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 224:1)
Rhodii Achaeos, lectam peditum manum, habuere, medios mixta ex pluribus gentibus auxilia, equites levisque armaturae quod erat cornibus circumiectum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 226:1)
Rhodii quantum diei superfuit secuti receperunt sese in castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 235:3)
multa egregie Rhodii pro fide erga populum Romanum proque universo nomine Graecorum terra marique ausi sunt, nihil magnificentius quam quod ea tempestate, non territi tanta mole inminentis belli, legatos ad regem miserunt, ne Chelidonias - promunturium Ciliciae est inclutum foedere antiquo Atheniensium cum regibus Persarum - superaret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 252:1)
ibi legati Rhodiorum auditi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 257:1)
cum haec legati regis in contione Rhodiorum agerent, nuntius venit debellatum ad Cynoscephalas esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 261:1)
hoc nuntio accepto Rhodii dempto metu a Philippo omiserunt consilium obviam eundi classe Antiocho;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 261:2)
adicit Antias Valerius Attalo absenti Aeginam insulam elephantosque dono datos et Rhodiis Stratoniceam Cariaeque alias urbes quas Philippus tenuisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 379:2)
cum ad Madytum, Chersonesi urbem, terrestri navalem exercitum iunxisset, quia clauserant portas, circumdedit moenia armatis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 476:1)
Lysimachiam inde omnibus simul navalibus terrestribusque copiis venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 477:1)
simul, ut Thracum summoveretur metus, ipse parte dimidia terrestrium copiarum ad depopulanda proxima Thraciae est profectus, partem navalesque omnes socios reliquit in operibus reficiendae urbis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 481:1)
quod iam etiam in Europam omnibus navalibus terrestribusque copiis transient, quantum a bello aperte Romanis indicto abesse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 489:2)
non milites in supplementum, non socios navales ad classem tuendam, non pecuniam in aerario habebamus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 81:3)
ibi copiae omnes praeter socios navales in expositae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 111:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION