라틴어 문장 검색

Non satiabitur, inquit, oculus visu, nec auris auditu (Eccl.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 4:7)
et auris ejus deceptio est, quia et auditus illuditur:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 4:3)
Oculos delectat, demulcet aures, sed mentem inquinat:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 2:27)
ne praematuro sermone et infidis auribus vel infirmis quasi incocta committas, atque auditor avertatur et cum horrore fastidiat, qui si coctiora gustaret, spiritalis cibi perciperet suavitatem.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 6:34)
Nidi sunt nostrarum sinus aurium, per quos auditus se infundit, et velut in foveam altam dejicit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:7)
Namque si spectes singula quae in hominis forma ad usum aliquem composita videntur, ut oculi ad videndum, aures ad audiendum, nares ad odorandum, os ad loquendum, ita usus ministrant, ut praestent decorem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 4:1)
Aurium quoque ut necessarius usus, ita decora species:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 5:1)
Vermiculi quoque si aurem penetrare tentaverint, quodam sordium visco tenentur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 5:8)
Tulit ramulum, eo quod simplicitas puritate ac sinceritate semina quaedam auribus nostris utilitatis infundit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 2:13)
Claudunt aures, ne vel invitos fons abluat, et verbi Dominici humor aspergat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 5:18)
Aures ergo paratas habe, ut aliquid de sapientium consiliis consequaris.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 5:19)
Et interdum acciderat, ut siquid in penetrali , nullo citerioris vitae ministro praesente, paterfamilias uxori susurrasset in aurem, velut Amphiarao referente aut Marcio, quondam vatibus inclitis, postridie disceret imperator.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 7:1)
Sed cautela nimia in peiores haeserat plagas, ut narrabimus postea, aemulis consarcinantibus insidias graves apud Constantium, cetera medium principem, sed siquid auribus eius huius modi quivis infudisset ignotus, acerbum et implacabilem, et in hoc causarum titulo dissimilem sui.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 2:1)
Ut in breve igitur conferam et ostendam qua ex causa omnes vos simul adesse volui, commilitones mei fidissimi, accipite aequis auribus quae succinctius explicabo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 13:1)
Cum haec taliaque sollicitas eius aures everberarent, expositas semper eius modi rumoribus et patentes, vario animi motu miscente consilia, tandem id ut optimum factu elegit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION