라틴어 문장 검색

"Denique et antequam commerciis orbis pateret et antequam gentes ritus suos moresque miscerent, unaquaeque natio conditorem suum aut ducem inclytum aut reginam pudicam sexu suo fortiorem aut alicuius muneris vel artis repertorem venerabatur ut civem bonae memoriae:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 20장 1:11)
"Quorum ritus si percenseas, ridenda quam multa, quam multa etiam miseranda sunt!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 22장 1:20)
"Tauris etiam Ponticis et Aegyptio Busiridi ritus fuit hospites immolare, et Mercurio Gallis humanas vel inhumanas victimas caedere, Romani Graecum et Graecam, Gallum et Gallam sacrificii viventes obruere, hodieque ab ipsis Latiaris Iuppiter homicidio colitur, et quod Saturni filio dignum est, mali et noxii hominis sanguine saginatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 30장 1:9)
ab his, qui pecudum ritu ad voluptatem omnia referunt, longe dissentiunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 41:1)
aequam igitur pronuntiabit sententiam ratio adhibita primum divinarum humanarumque rerum scientia, quae potest appellari rite sapientia, deinde adiunctis virtutibus, quas ratio rerum omnium dominas, tu voluptatum satellites et ministras esse voluisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 48:1)
Hunc deum rite beatum dixerimus, vestrum vero laboriosissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 52:1)
quorum cum remanerent animi atque aeternitate fruerentur, rite di sunt habiti, cum et optimi essent et aeterni.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 62:5)
quod si nubes rettuleris in deos, referendae certe erunt tempestates, quae populi Romani ritibus consecratae sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 51:8)
quique acutissime et celerrime potest et videre et explicare rationem, is prudentissimus et sapientissimus rite haberi solet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 22:2)
Hanc unam rite rem publicam, id est rem populi, appellari putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 81:2)
Tantum, inquit, ut rite ab eo dicendi principia capiamus, quem unum omnium deorum et hominum regem esse omnes docti indoctique expoliri consentiunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 93:4)
Quis enim hunc hominem rite dixerit, qui sibi cum suis civibus, qui denique cum omni hominum genere nullam iuris communionem, nullam humanitatis societatem velit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 74:3)
rite igitur veteres, quorum monumenta tenetis, qui populos urbisque modo ac virtute regebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 34:1)
rite etiam vestri, quorum pietasque fidesque praestitit et longe vicit sapientia cunctos, praecipue coluere vigenti numine divos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 34:2)
Haec me i/nretivit ve/ste furiali i/nscium, Quae la/tere inhaerens mo/rsu lacerat vi/scera Urge/nsque graviter pu/lmonum haurit spi/ritus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 20:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION