라틴어 문장 검색

religione refrenatus ne forte rearis terras et solem et caelum, mare sidera lunam, corpore divino debere aeterna manere, proptereaque putes ritu par esse Gigantum pendere eos poenas inmani pro scelere omnis, qui ratione sua disturbent moenia mundi praeclarumque velint caeli restinguere solem inmortalia mortali sermone notantes;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 4:2)
Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt in medium niti, sed terrarum atque liquoris umorem ponti magnasque e montibus undas, et quasi terreno quae corpore contineantur, at contra tenuis exponunt aeris auras et calidos simul a medio differrier ignis, atque ideo totum circum tremere aethera signis et solis flammam per caeli caerula pasci, quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis, nec prorsum arboribus summos frondescere ramos posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum * * * ne volucri ritu flammarum moenia mundi diffugiant subito magnum per inane soluta et ne cetera consimili ratione sequantur neve ruant caeli tonitralia templa superne terraque se pedibus raptim subducat et omnis inter permixtas rerum caelique ruinas corpora solventes abeat per inane profundum, temporis ut puncto nihil extet reliquiarum desertum praeter spatium et primordia caeca.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 27:1)
sed quia multa modis multis primordia rerum ex infinito iam tempore percita plagis ponderibusque suis consuerunt concita ferri omnimodisque coire atque omnia pertemptare, quae cumque inter se possent congressa creare, propterea fit uti magnum volgata per aevom omnigenus coetus et motus experiundo tandem conveniant ea quae coniecta repente magnarum rerum fiunt exordia saepe, terrai maris et caeli generisque animantum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 16:3)
nam quod multa fuere in terris semina rerum, tempore quo primum tellus animalia fudit, nil tamen est signi mixtas potuisse creari inter se pecudes compactaque membra animantum, propterea quia quae de terris nunc quoque abundant herbarum genera ac fruges arbustaque laeta non tamen inter se possunt complexa creari, sed res quaeque suo ritu procedit et omnes foedere naturae certo discrimina servant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 32:11)
spiritus ore foras taetrum volvebat odorem, rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 37:7)
Nec mihi fraudi sit, si uni aut alteri ex his quos coetus coegit matura aetas posterior seculo Praetextati fuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I(2). 5:1)
Ad hoc ritus quoque et mos auspicandi eandem esse observationem docet.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 7:1)
Virgilius quoque id ipsum ostendit, ut hominem decuit poeticas res agentem, recondita atque operta veteris ritus significatione:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 10:1)
Licet, inquit, in hoc coetu non minus doctrina quam nobilitate reverendo magis mihi discendum sit quam docendum, famulabor tamen arbitrio iubentis, et insinuabo primum de Saturnalibus, post de ceteris, unde sit sic eloquendi non novitas sed vetustas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 4:2)
sed, ne quid ad perfectionem coetus desideretur, invitandos ad eundem congressum convictumque censeo Flavianum qui, quantum sit mirando viro Venusto patre praestantior, non minus ornatu morum gravitateque vitae quam copia profundae eruditionis adseruit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 13:3)
Inter haec Avieni dicta Flavianus et Eustathius, par insigne amicitiae, ac minimo post Eusebius ingressi alacriorem fecere coetum, acceptaque ac reddita salutatione consederunt percontantes quidnam offenderint sermocinationis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 4:1)
Sed Evangelus, postquam tantum coetum adsurgentem sibi ingressus offendit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 4:1)
In hoc, inquit, Saturni cultu, quem deorum principem dicitis, ritus vester ab Aegyptiorum religiosissima gente [dissentit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 14:1)
Illic Graeco ritu capite aperto res divina fit, quia primum a Pelasgis post ab Hercule ita eam a principio factitatam putant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 2:1)
Xenon quoque primo Italicon tradit Ianum in Italia primum dis templa fecisse et ritus instituisse sacrorum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION