라틴어 문장 검색

iambus non sane a Romanis celebratus est ut proprium opus, sed aliis quibusdam interpositus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 97:1)
Postea vero, quam in Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere urbis atque nationes subigere, lubidinem dominandi causam belli habere, maxumam gloriam in maxumo imperio putare, tum demum periculo atque negotiis compertum est in bello plurumum ingenium posse.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 2장4)
Atheniensium res gestae, sicuti ego aestumo, satis amplae magnificaeque fuere, verum aliquanto minores tamen, quam fama feruntur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 8장3)
Sed quia provenere ibi scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem Atheniensium facta pro maxumis celebrantur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 8장4)
Lacedaemonii devictis Atheniensibus triginta viros inposuere, qui rem publicam eorum tractarent.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장52)
At Romani, quamquam itinere atque opere castrorum et proelio fessi lassique erant, tamen, quod Metellus amplius opinione morabatur, instructi intentique obviam procedunt;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 53장7)
Eodem tempore Iugurtha amissis amicis, quorum plerosque ipse necauerat, ceteri formidine pars ad Romanos, alii ad regem Bocchum profugerant, cum neque bellum geri sine administris posset et nouorum fidem in tanta perfidia ueterum experiri periculosum duceret, varius incertusque agitabat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 74장1)
Denique Romani, multo ante labore proeliisque fatigati, post dies quadraginta quam eo ventum erat, oppido modo potiti;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 76장8)
potes obiurgare Romanos, quod humilitatem suam cum obscurare possint ostendunt et haec non putant magna, nisi apparuerit ex paruis surrexisse ?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 3:12)
et Athenienses abdicato uicerunt duce.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 5:14)
Possit accidere quod Atheniensibus bello accidit, ut liberi et coniuges in aliquo tutiore loco deponantur:
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 15:1)
nec ulli ali contigisse scio quam apud Graecos Niceti, apud Romanos Latroni, ut discipuli non audiri desiderarent, sed contenti essent audire.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 22:7)
haec excusat Romanos, quos ad seruilem dilectum Cannensis ruina conpulit;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 5:10)
"Atheniensis, redde me Philippo."
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 1:18)
Aliquis Olynthius parum tristis est, nisi qui Atheniensem dominum sortitus est?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION