라틴어 문장 검색

Noenum rumores ponebat ante salutem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 109:8)
nam si omnia facienda sint, quae amici velint, non amicitiae tales, sed coniurationes putandae sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 54:4)
de institutis Atheniensium, Rhodiorum, doctissimorum hominum, apud quos etiam - id quod acerbissimum est - liberi civesque torquentur, de nostrorum etiam prudentis- simorum hominum institutis, qui cum in dominos de servis quaeri noluissent, tamen de incestu et de coniuratione, quae facta me consule est, quaerendum putaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 34장 2:1)
noenum rumores ponebat ante salutem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 14:9)
qui, cum Achivi coepissent . inter se strepere aperteque artem obterere extispicum, Solvere imperat secundo rumore adversaque avi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 45:3)
Mirabile autem illud, quod eo ipso tempore, quo fieret indicium coniurationis in senatu, signum Iovis biennio post, quam erat locatum, in Capitolio conlocabatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 66:1)
At eodem tempore signum Iovis conlocabatur, quo coniuratio indicabatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 68:10)
qui, cum Achivi coepissent inter se strepere aperteque artem obterere extispicum, solvere imperat secundo rumore adversaque avi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 45:3)
Mirabile autem illud, quod eo ipso tempore, quo fieret indicium coniurationis in senatu, signum Iovis biennio post, quam erat locatum, in Capitolio collocabatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 66:1)
'At eodem tempore signum Iovis collocabatur, quo coniuratio indicabatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 68:10)
nos hic te ad mensem Ianuarium exspectamus ex quodam rumore an ex litteris tuis ad alios missis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 3 4:1)
etenim haec erat ὑπόθεσισ, de gravitate ordinis, de equestri concordia, de consensione Italiae, de intermortuis reliquiis coniurationis, de vilitate, de otio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 14 8:7)
non enim dubito quin celerius tibi hoc rumor quam ullius nostrum litterae nuntiarint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 15 2:2)
accedit illud, quod illa contionalis hirudo aerari, misera ac ieiuna plebecula, me ab hoc Magno unice diligi putat, et hercule multa et iucunda consuetudine coniuncti inter nos sumus usque eo ut nostri isti comissatores coniurationis barbatuli iuvenes illum in sermonibus Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 23:5)
coniurasse mallem quam restitisse coniurationi, si illum mihi audiendum putassem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 2 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION