라틴어 문장 검색

praecepit autem, ut primo dei a cibo, potione, somno abstineretur, vespere ei daretur potui aqua, tum frictio admoveretur lenis, ut ne manum quidem qui perfricaret vehementer inprimeret;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장69)
Subito etiam terreri et expavescere in hoc morbo prodest, et fere quicquid animum vehementer turbat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장112)
Illa communia sunt, insanientes vehementer exerceri debere, multa frictione uti, neque pinguem carnem neque vinum adsumere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장118)
Cibus non multus quidem, sed saepe tamen noce ac die dandus est, ut nutriat, neque oneret.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장13)
Si vero id genus morbi est, quo in uterum multa aqua contrahitur, ambulare, sed magis modice, oportet, malagma quod digerat inpositum habere, idque ipsum superimposito triplici panno fascia, non nimium tamen vehementer, adstringere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장73)
Tum ter quaterve die vehementer extremae partes perfricandae;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장68)
post ambulationem loco tepido vehementer et diu, ac non minus ducenties, nisi infirmus erit, perfricetur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장32)
Solent autem qui per omnia membra vehementer resoluti sunt, celeriter rapi;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장5)
Si omnia membra vehementer resoluta sunt, sanguinis detractio vel occidit vel liberat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장9)
Inde tenuius intestinum est, in sinus vehementer inplicitum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장44)
tum caput vehementer perfricare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장29)
sternumenta excitare, inferiores partes vehementer perfricare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장38)
resina subinde tempora revellere, et imposito sinapi exulcerare ea, quae male habent ante linteolo subiecto, ne vehementer adrodat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장42)
caput et os et ea, quae sub mento sunt, et cervicem vehementer perfricare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 4장3)
Neque tamen illis ipsis diebus, quibus aliqua omittenda sunt, expedit tamquam aegros agere, sed cetera omnia quasi sanis facienda sunt, praeterquam si diutius aliquid et vehementius ista sollicitare consuerunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장24)

SEARCH

MENU NAVIGATION