라틴어 문장 검색

Cujus quoque potentiam atque sapientiam universus mundi ornatus annuntiare non cessat ac praedicare, et suo modo laudare, et commendare, ex ipsa sui mirabili compositione ac dispositione.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 3:12)
Sapientiam omnium antiquorum exquiret sapiens, et in prophetis vacabit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 8:3)
In tantum vero in ipsa factura delectatur Deus, ut frequenter ipsis rerum naturis quas creavit, se figurari magis quam verbis nostris, quae nos confinximus aut invenimus, exprimi velit, ut magis ipsa rerum similitudine, quam verborum nostrorum gaudeat proprietate, ut ad eloquentiae venustatem ipsis rerum naturis, juxta aliquam similitudinem, pro verbis Scriptura malit uti, quam propriae locutionis integritatem sequi.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 13:2)
Quid enim prodest locutionis integritas, quam non sequitur intellectus audientis?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 13:9)
Sancta Ecclesia exercetur sapientia, cum tentatur verbis;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:16)
nec terrena doctrina, sed coelesti sapientia, ut quanta rerum divinarum humanarumque discretio est, tanto ultra terrena studia ratio coelestis excedat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:41)
Quid prodest, inquit, locutionis integritas quam non sequitur intellectus audientis, cum loquendi omnino nulla sit causa, si quod loquimur non intelligunt propter quos ut intelligant loquimur?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 20:3)
Quantum cachinnum philosophis et Graecis sapientiam quaerentibus apostoli movissent, Filium Dei praedicantes, si in ipso statim praedicationis exordio sic confutari possent, ut qui eos primum praedicare ac docere oportebat ipsi se nescire faterentur?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 21:15)
Et non poterant resistere sapientiae et spiritui qui loquebatur (Act. VI, 10).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 21:23)
Neque enim vas habens liquorem, nec corpus color, nec aer lux sive fervor, nec anima est sapientia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 31:14)
Et per semetipsam Sapientia:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 36:9)
Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi (I Cor. I, 20).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 37:10)
Habet enim humanas rationes etiam conditor rationis ipse, quibus animalium hominum ora obstruere possit, qui nos per Sapientiam admonet dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 39:18)
Christum Dei virtutem et Dei sapientiam (I Cor. I, 24).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 44:11)
Ut enim ex suprapositis jamdudum ostendimus, specialiter nomine Patris divina potentia declaratur, sicut nomine Filii divina sapientia significatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 45:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION