라틴어 문장 검색

contra in vase vini pars inferior admixtione faecis non modo turbulenta sed et sapore deterior est, pars vero summa aeris vicinia corrumpitur, cuius admixtione fit dilutior.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 14:3)
Quippe et vox ad aures ultro venit, et aurae in nares influunt, et palato ingeritur quod gignat saporem, et corpori nostro adplicantur tactu sentienda.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 6:1)
confugiendum est igitur ad saporem, qui si formae consentiat, malum esse nulla dubitatio est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 22:6)
Nondum surgentibus altam In segetem culmis, cernit miserabile vulgus In pecudum cecidisse cibos, et carpere dumos, Et foliis spoliare nemus, letumque minantes Vellere ab ignotis dubias radicibus herbas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:50)
Fetere multo Myrtale solet vino, Sed fallat ut nos, folia devorat lauri Merumque cauta fronde, non aqua miscet.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, IV1)
De praetoricia folium mihi, Paule, corona Mittis et hoc phialae nomen habere iubes.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXIII1)
In quo ruta facit nemus Dianae, Argutae tegit ala quod cicadae, Quod formica die comedit uno, Clusae cui folium rosae corona est;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XVIII4)
In quo non magis invenitur herba, Quam Cosmi folium piperve crudum;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XVIII5)
Inter sapores fertur alitum primus Ionicarum gustus attagenarum.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXI Attagenae1)
Rustica sim an perdix, quid refert, si sapor idem est?
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXXVI Rusticulae1)
Si caldum potas, ardenti murra Falerno Convenit et melior fit sapor inde mero.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXIII Murrina1)
Tingue caput Cosmi folio, cervical olebit:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXLVI Cervical1)
illi enim 'parsi' dicebant, nos dicimus 'peperci'. item nos dicimus 'suscepi', illi dicebant 'succepi', ut succepitque ignem foliis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1444)
fata canit foliisque notas et nomina mandat tribus modis futura praedicit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4441)
in foliis autem palmarum sibyllam scribere solere testatur Varro.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4444)

SEARCH

MENU NAVIGATION