라틴어 문장 검색

prout cuique libido est, siccat inaequalis calices conviva solutus legibus insanis, seu quis capit acria fortis pocula seu modicis uvescit laetius.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit. 1:5)
quin ipsis quoque doctoribus hoc esse curae velim, ut teneras adhuc mentes more nutricum mollius alant et satiari velut quodam iucundioris disciplinae lacte patiantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 49:2)
cum autem de hoc quaeritur, coniectura est, an Isthmos intercidi, an siccari palus Pomptina, an portus fieri Ostiae possit, an Alexander terras ultra Oceanum sit inventurus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 233:4)
nam secretae et extra vulgarem usum positae ideoque magis notabiles, ut novitate aurem excitant, ita copia satiant, et se non obvias fuisse dicenti sed conquisitas et ex omnibus latebris extractas congestasque declarant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 159:1)
quod in cenis grandibus saepe facimus ut, cum optimis satiati sumus, varietas tamen nobis ex vilioribus grata sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 59:2)
ita nec vetera aut translata aut ficta verba in incipiendo, narrando, argumentando tractabimus neque decurrentes contexto nitore circuitus, ubi dividenda erit causa et in partes suas digerenda, neque humile atque cotidianum sermonis genus et compositione ipsa dissolutum epilogis dabimus, nec iocis lacrimas, ubi opus erit miseratione, siccabimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 7:2)
quo magis miror hanc quoque succurrisse Plinio curam, ut ita sudario frontem siccari iuberet, ne comae turbarentur, quas componi post paulum, sicuti dignum erat, graviter et severe vetuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 295:1)
nostra dicitur, quos caeca cupiditas in nocitura, certe numquam satiatura praecipitat, quibus si quid satis esse posset, fuisset, qui non cogitamus, quam iucundum sit nihil poscere, quam magnificum sit plenum esse nec ex fortuna pendere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 9:11)
at nunc plurima et undique ingesta non satiant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 7:2)
o ne illum agere gratias dis omnibus decet, quod satiatus ad requiem homini necessariam, lasso gratam perductus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 12:2)
Si diu illud habuisti, perdis postquam satiatus es;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 9:5)
falsa satiabunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 26:4)
Hodie utrum tandem sapientiorem putas, qui invenit quemadmodum in inmensam altitudinem crocum latentibus fistulis exprimat, qui euripos subito aquarum impetu implet aut siccat et versatilia cenationum laquearia ita coagmentat, ut subinde alia facies atque alia succedat et totiens tecta quotiens fericula mutentur, an eum, qui et aliis et sibi hoc monstrat, quam nihil nobis natura durum ac difficile imperaverit, posse nos habitare sine marmorario ac fabro, posse nos vestitos esse sine commercio sericorum, posse nos habere usibus nostris necessaria, si contenti fuerimus iis quae terra posuit in summo ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 15:1)
Avarus animus nullo satiatur lucro.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 43:4)
itaque neminem satiat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION