라틴어 문장 검색

tribus haec excurrit in aequora pinnis, e quibus imbriferos est versa Pachynos ad austros, mollibus expositum zephyris Lilybaeon, ad arctos aequoris expertes spectat boreamque Peloros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 68:2)
Ecce fretum scindens alti novus incola ponti, nuper in Euboica versis Anthedone membris, Glaucus adest visaeque cupidine virginis haeret et quaecumque putat fugientem posse morari verba refert;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 80:1)
Hanc ego tum primum viridem ferrugine barbam caesariemque meam, quam longa per aequora verro, ingentesque umeros et caerula bracchia vidi cruraque pinnigero curvata novissima pisce.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 82:22)
robore mollito lignoque in corpora verso in capitum facies puppes mutantur aduncae, in digitos abeunt et crura natantia remi, quodque prius fuerat, latus est mediisque carina subdita navigiis spinae mutatur in usum, lina comae molles, antemnae bracchia fiunt, caerulus, ut fuerat, color est;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 64:3)
unam tamen ipsa reclusit nec strepitum verso Saturnia cardine fecit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 91:2)
Quae simul effudit numerandos versa lapillos, omnibus e nigro color est mutatus in album, candidaque Herculeo sententia numine facta solvit Alemoniden.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 6:3)
sic ad ferrum venistis ab auro, saecula, sic totiens versa est fortuna locorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 24:5)
Me Pasiphaeia quondam temptatum frustra patrium temerare cubile, quod voluit, voluisse, infelix crimine verso (indiciine metu magis offensane repulsae?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 42:3)
forsitan expectes, an in alta Palatia missum scandere te iubeam Caesareamque domum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 138)
iamque morae spatium nox praecipitata negabat, versaque ab axe suo Parrhasis Arctos erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 315)
sic doluit Mettus tunc cum in contraria versos ultores habuit proditionis equos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 336)
inspice maius opus, quod adhuc sine fine tenetur, in non credendos corpora versa modos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 128)
et dedimus tragicis scriptum regale cothurnis, quaeque gravis debet verba cothurnus habet, dictaque sunt nobis, quamvis manus ultima coeptis defuit, in facies corpora versa novas, atque utinam revoces animum paulisper ab ira, et vacuo iubeas hinc tibi pauca legi?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1245)
ut cecidi cunctique metu fugere ruinam, versaque amicitiae terga dedere meae, ausus es igne Iovis percussum tangere corpus et deploratae limen adire domus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 52)
nos procul expulsos communia gaudia fallunt, famaque tam longe non nisi parva venit, ergo omnis populus poterit spectare triumphos, cumque ducum titulis oppida capta leget, vinclaque captiva reges cervice gerentes ante coronatos ire videbit equos, et cernet vultus aliis pro tempore versos, terribiles aliis inmemoresque sui, quorum pars causas et res et nomina quaeret, pars referet, quamvis noverit illa parum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 23)

SEARCH

MENU NAVIGATION