라틴어 문장 검색

Est etiam ille malus Calabris in saltibus anguis, squamea convolvens sublato pectore terga atque notis longam maculosus grandibus alvum qui, dum amnes ulli rumpuntur fontibus et dum vere madent udo terrae ac pluvialibus austris stagna colit, ripisque habitans hic piscibus atram improbus ingluviem ranisque loquacibus explet;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 18:5)
crede non illam tibi de scelesta plebe dilectam neque sic fidelem, sic lucro aversam potuisse nasci matre pudenda.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 45)
saepe Diespiter neglectus incesto addidit integrum, raro antecedentem scelestum deseruit pede Poena claudo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 29)
socerum et scelestas falle sorores, quae velut nactae vitulos leaenae singulos eheu lacerant:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 119)
"negat improbus et te neglegit aut horret."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 743)
sic qui pauperiem veritus potiore metallis libertate caret, dominum vehet improbus atque serviet aeternum, quia parvo nesciet uti.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1019)
Quo, quo scelesti ruitis?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 71)
quis enim reperiri potest tam improbus civis qui velit uno suffragio duas in rem publicam sicas destringere?
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 2장 8:2)
etenim cum deteriorem aliquem adsentando facit, tum improba est, cum amiciorem, non tam vituperanda, petitori vero necessaria est, cuius frons et vultus et sermo ad eorum quoscumque convenerit sensum et voluntatem commutandus et accommodandus est.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 13:6)
protinus ergo, ne quid cupide, ne quid improbe, ne quid impotenter faciat, monendus est puer;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 112:1)
unde improbissimo cuique pleraque fingendi licentia est, adeo ut de libris totis et auctoribus, ut succurrit, mentiantur tuto, quia inveniri qui nunquam fuere non possunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 323:2)
inde paulatim ad maiora tendere incipiet, laudare claros viros et vituperare improbos, quod non simplicis utilitatis opus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 64:1)
eloquentiam esse, quae poenis eripiat scelestos, cuius fraude damnentur interim boni, consilia ducantur in peius, nec seditiones modo turbaeque populares sed bella etiam inexpiabilia excitentur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 250:1)
quae quia esse in turpi causae genere non possit, insinuatio surrepat animis, maxime ubi frons causae non satis honesta est, vel quia res sit improba vel quia hominibus parum probetur, aut si facie quoque ipsa premitur vel invidiosa consistentis ex diverso patroni aut patris vel miserabili senis, caeci, infantis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 51:2)
offerre suum sine illa condicione, ut vel adversarius iuret, fere improbum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 25:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION