라틴어 문장 검색

nam quae in scholis abdicatorum, haec in foro exheredatorum a parentibus et bona apud centumviros repetentium ratio est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 175:2)
praeter haec finguntur in scholis et inscripti maleficii, in quibus aut hoc quaeritur, an inscriptum sit aut hoc, an maleficium sit, raro utrumque.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 200:1)
hoc tantum admiror Flavum, cuius apud me summa est auctoritas, cum artem scholae tantum componeret, tam anguste materiam qualitatis terminasse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 204:3)
quo minus id accidere in scholis mirum est, ubi etiam ex industria fingitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 217:2)
quare nemo exspectet, ut alieno tantum labore sit disertus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 278:1)
nam et M. Antonius, cuius supra mentionem habuimus, cum a se disertos visos esse multos ait, eloquentem neminem:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 14:6)
diserto satis putat dicere quae oporteat, ornate autem dicere proprium esse eloquentissimi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 14:7)
quid quod nihil iam proprium placet, dum parum creditur disertum quod et alius dixisset?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 25:2)
multos enim, quibus loquendi ratio non desit, invenias quos curiose potius loqui dixeris quam Latine, quomodo et illa Attica anus Theophrastum, hominem alioqui disertissimum, adnotata unius adfectatione verbi, hospitem dixit nec alio se id deprehendisse interrogata respondit, quam quod nimium Attice loqueretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 37:4)
pessima vero sunt ἀδιανόητα, hoc est, quae verbis aperta occultos sensus habent, ut cum est caecus secundum viam stare, et, qui suos artus morsu lacerasset, fingitur in scholis supra se cubasse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 59:1)
ingeniosa haec et fortia et ex ancipiti diserta creduntur, pervasitque iam multos ista persuasio, ut id iam demum eleganter atque exquisite dictum putent, quod sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 60:1)
res quidem praecipue in scholis anceps et frequenter causa risus, nunc utique, cum haec exercitatio procul a veritate seiuncta laboret incredibili verborum fastidio ac sibi magnam partem sermonis absciderit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 86:1)
De eo, qui naufragus et ante agrorum sterilitate vexatus in scholis fingitur se suspendisse:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 205:2)
ex his, quod est primum, frequens in scholis est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 113:1)
Et quatenus huc incidimus, paulo plus scholis demus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 127:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION