라틴어 문장 검색

Pax inde fugatis hostibus alma abigit bellum, discingitur omnis terror et avulsis exfibulat ilia zonis, vestis ad usque pedes descendens defluit imos, temperat et rapidum privata modestia gressum.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1179)
scissa procul palla structum et serpente flagellum multiplici media camporum in strage iacebant.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1189)
"scissura domestica turbat rem populi, titubatque foris quod dissidet intus, ergo cavete, viri, ne sit sententia discors Sensibus in nostris, ne secta exotica tectis nascatur conflata odiis, quia fissa voluntas confundit variis arcana biformia fibris, quod sapimus coniungat amor;"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1214)
Hoc mihi dolet, nos paene sero scisse, et paene in eum locum Redisse ut si omnes cuperent nihil tibi possent auxiliarier.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 425)
Ita magnae ut sperem posse avelli.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 3, scene 337)
sed eas fabulas factas prius Latinas scisse sese id vero pernegat.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act prologue, 20)
sperat se a me avellere.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 317)
Nam si is posset ab ea sese derepente avellere Quacum tot consuesset annos, non eum hominem ducerem, Nec virum satis firmum gnatae.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 163)
insula portum efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto frangitur inque sinus scindit sese unda reductos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 13:3)
" Vix ea fatus erat, cum circumfusa repente scindit se nubes et in aethera purgat apertum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 34:7)
Scinditur incertum studia in contraria volgus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 3:13)
Impius ex quo Tydides sed enim scelerumque inventor Ulixes, fatale adgressi sacrato avellere templo Palladium, caesis summae custodibus arcis, corripuere sacram effigiem, manibusque cruentis virgineas ausi divae contingere vittas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 8:16)
at bello audacis populi vexatus et armis, finibus extorris, complexu avulsus Iuli, auxilium imploret, videatque indigna suorum funera;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 25:18)
Primo avulso non deficit alter aureus, et simili frondescit virga metallo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 6:12)
procumbunt piceae, sonat icta securibus ilex, fraxineaeque trabes cuneis et fissile robur scinditur, advolvunt ingentis montibus ornos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 7:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION