라틴어 문장 검색

ferebaturque copiosa et molli vita secretum illud toleravisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 43장11)
Igitur Nero vitare secretos eius congressus, abscedentem in hortos aut Tusculanum vel Antiatem in agrum laudare quod otium capesseret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 3장1)
ferrum et caedes quonam modo occultaretur nemo reperiebat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 3장7)
ac tum invitata ad epulas erat ut occultando facinori nox adhiberetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 4장7)
laetitiae magis quam lasciviae dari paucas totius quinquennii noctes, quibus tanta luce ignium nihil inlicitum occultari queat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 21장8)
ipse placita maiorum colebat, habitu severo, casta et secreta domo, quantoque metu occultior, tanto plus famae adeptus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 22장5)
ceteros castris occultari aut fugam circumspicere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 35장5)
sane consilium occultavit, telum inter ignaros paravit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 44장3)
abavus tuus Augustus Marco Agrippae Mytilenense secretum, C. Maecenati urbe in ipsa velut peregrinum otium permisit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 53장5)
Romanus secretis criminationibus incusaverat Senecam ut C. Pisonis socium, sed validius a Seneca eodem crimine perculsus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 65장2)
Nec multo post omissa in praesens Achaia (causae in incerto fuere) urbem revisit, provincias Orientis, maxime Aegyptum, secretis imaginationibus agitans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 36장1)
vidisse maestos civium vultus, audire secretas querimonias, quod tantum aditurus esset, cuius ne modicos quidem egressus tolerarent, sueti adversum fortuita aspectu principis refoveri.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 36장4)
Natalis particeps ad omne secretum Pisoni erat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 50장3)
nobis quoquo modo traditum non occultare in animo fuit, quamvis absurdum videretur aut inanem ad spem Antoniam nomen et periculum commodavisse aut Pisonem notum amore uxoris alii matrimonio se obstrinxisse, nisi si cupido dominandi cunctis adfectibus flagrantior est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 53장5)
incusat ultro intestabilem et consceleratum tanta vocis ac vultus securitate ut labaret indicium, nisi Milichum uxor admonuisset Antonium Natalem multa cum Scaevino ac secreta conlocutum et esse utrosque C. Pisonis intimos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 55장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION