라틴어 문장 검색

Tunc primum praeceptoris officio fungi, apud Philadelphienses, humanissimos juxta ac doctissimos, deficiente crumena, coeperam, et doctorum aliorum, me doctrina et usu longe antecedentium, vestigia sedulo insequebar.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.35)
Quem tulit ad scaenam uentoso Gloria curruexanimat lentus spectator, sedulus inflat;
(호라티우스의 두번째 편지, 176)
tendimus hinc recta Beneventum, ubi sedulus hospespaene macros arsit dum turdos versat in igni.
(호라티우스의 풍자, 1권, 05장49)
Tuo lacte nutrita est, tuis educata visceribus in tuo adolevit sinu, tu illam sedula pietate servasti:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 14:7)
Lege evangelium et vide, quomodo Maria ad pedes domini sedens Marthae studio praeferatur - et certe Martha sedulo hospitalitatis officio domino atque discipulis convivium praeparabat:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 18:23)
Si virgo es, quid times diligentem custodiam?
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 3:4)
de quibus observatio tam diligens tam cauta narratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 3:4)
Causam vero huius varietatis apud Granium Licinianum libro secundo diligens lector inveniet.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 30:1)
Nostrum hoc convivium, quod et heroici seculi pudicitiam et nostri conduxit elegantiam, in quo splendor sobrius et diligens parsimonia, Agathonis convivio vel post magniloquentiam Platonis non conponere tantum sed nec praeferre dubitaverim.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 2:1)
Virgilius tamen utramque rationem diligenter est executus.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 4:1)
sed qui diligentius eruunt veritatem Penates esse dixerunt per quos penitus spiramus, per quos habemus corpus, per quos rationem animi possidemus:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 8:1)
Sed verum huius contumacissimi nominis causam in primo libro Originum Catonis diligens lector inveniet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 10:1)
Post haec cum paulisper Eusebius quievisset, omnes inter se consono murmure Virgilium non minus oratorem quam poetam habendum pronuntiabant, in quo et tanta orandi disciplina et tam diligens observatio rhetoricae artis ostenderetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 1:1)
Adde et fumiferam noctem et quicquid in singulis paene versibus diligens lector agnoscit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 8:3)
Animadvertitis diligentissime verba Euripidis a Marone servata?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION