라틴어 문장 검색

At nisi opem tulero, taurorum adflabitur ore concurretque suae segeti, tellure creatis hostibus, aut avido dabitur fera praeda draconi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 3:22)
Is modo crescentes segetes proculcat in herba, nunc matura metit fleturi vota coloni et Cererem in spicis intercipit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 30:7)
Illa silet primo, patriisque in vultibus haerens aestuat et tepido suffundit lumina rore.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 40:2)
Posse putes illos sicco freta radere passu et segetis canae stantes percurrere aristas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 62:2)
Hic ferus expositum peregrinis anguis harenis os petit et sparsos stillanti rore capillos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 7:2)
Correpti rapida, veluti seges arida, flamma arserunt crines, et vulnere sanguis inustus terribilem stridore sonum dedit, ut dare ferrum igne rubens plerumque solet, quod forcipe curva cum faber eduxit, lacubus demittit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 31:2)
cultus quoque, quantus in illis esse potest membris, ut sit coma pectine levis, ut modo rore maris, modo se violave rosave inplicet, interdum candentia lilia gestet, bisque die lapsis Pagasaeae vertice silvae fontibus ora lavet, bis flumine corpora tingat, nec nisi quae deceant electarumque ferarum aut umero aut lateri praetendat vellera laevo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 42:3)
nam tactu natarum cuncta mearum in segetem laticemque meri canaeque Minervae transformabantur, divesque erat usus in illis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 60:7)
saepe ferenda dedit blandis sua verba tabellis, interdum madidas lacrimarum rore coronas postibus intendit posuitque in limine duro molle latus tristisque serae convicia fecit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 81:2)
his qui contentus non est, in litus harenas, in segetem spicas, in mare fundat aquas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 621)
“Cum messueris segetes terrae tuae, non tondebis usque ad marginem agri tui nec remanentes spicas colliges.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 92:15)
Ideo mysterium contemplandum residet in folio, in semita, in rore, in vultu pauperis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 296:2)
fundit opes ager ingenuas, dives aristiferae segetis, hic ubi vitea pampineo bracchia palmite luxuriant, pacis alumna ubi baca viret.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum13)
haec opifex apis aërio rore liquat tenuique thymo, nexilis inscia conubii.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum20)
pinguis quos olei rore madentibus lychnis aut facibus pascimus aridis, quin et fila favis scirpea floreis presso melle prius conlita fingimus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae4)

SEARCH

MENU NAVIGATION