라틴어 문장 검색

Statim de reliquis rebus ad senatum refertur:
(카이사르, 내란기, 1권 6:7)
cum litteras ad senatum miserit, ut omnes ab exercitibus discederent, ne id quidem impetravisse.
(카이사르, 내란기, 1권 9:5)
Proficiscatur Pompeius in suas provincias, ipsi exercitus dimittant, discedant in Italia omnes ab armis, metus e civitate tollatur, libera comitia atque omnis res publica senatui populoque Romano permittatur.
(카이사르, 내란기, 1권 9:9)
Hunc Marcellus collega et plerique magistratus consecuti sunt. Cn.
(카이사르, 내란기, 1권 14:3)
Pompeio, qui omnibus rebus imparatissimis non necessarium bellum suscepisset et ab se reliquisque in senatu interrogatus omnia sibi esse ad bellum apta ac parata confirmavisset.
(카이사르, 내란기, 1권 30:14)
Coacto senatu iniurias inimicorum commemorat.
(카이사르, 내란기, 1권 32:3)
Legatos ad Pompeium de compositione mitti oportere, neque se reformidare, quod in senatu Pompeius paulo ante dixisset, ad quos legati mitterentur, his auctoritatem attribui timoremque eorum, qui mitterent significari.
(카이사르, 내란기, 1권 32:15)
Probat rem senatus de mittendis legatis:
(카이사르, 내란기, 1권 33:1)
Pompeius enim discedens ab urbe in senatu dixerat eodem se habiturum loco, qui Romae remansissent et qui in castris Caesaris fuissent.
(카이사르, 내란기, 1권 33:3)
in se iura magistratuum commutari, ne ex praetura et consulatu, ut semper, sed per paucos probati et electi in provincias mittantur;
(카이사르, 내란기, 1권 85:18)
Domitio Massiliensibusque subsidio missus, freto Siciliae imprudente atque inopinante Curione pervehitur appulsisque Messanam navibus atque inde propter repentinum terrorem principum ac senatus fuga facta navem ex navalibus eorum deducit.
(카이사르, 내란기, 2권 3:3)
Cassio, tribuno plebis, ipse DC cum equitibus magnis itineribus progreditur edictumque praemittit, ad quam diem magistratus principesque omnium civitatum sibi esse praesto Cordubae vellet.
(카이사르, 내란기, 2권 19:2)
Quo edicto tota provincia pervulgato nulla fuit civitas, quin ad id tempus partem senatus Cordubam mitteret, non civis Romanus paulo notior, quin ad diem conveniret.
(카이사르, 내란기, 2권 19:3)
Condiciones pacis, quoniam antea convenire non potuissent, Romae ab senatu et a populo peti debere.
(카이사르, 내란기, 3권 10:14)
Depositis armis auxiliisque, quibus nunc confiderent, necessario populi senatusque iudicio fore utrumque contentum.
(카이사르, 내란기, 3권 10:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION