라틴어 문장 검색

Nam cum Senecio reus esset quod de vita Helvidi libros composuisset rogatumque se a Fannia in defensione dixisset, quaerente minaciter Mettio Caro, an rogasset respondit:
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 5:1)
Nuper me cuiusdam amici languor admonuit, optimos esse nos dum infirmi sumus.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 26 1:1)
Dederat me senatus cum Herennio Senecione advocatum provinciae Baeticae contra Baebium Massam, damnatoque Massa censuerat, ut bona eius publice custodirentur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 4:1)
Senecio, cum explorasset consules postulationibus vacaturos, convenit me et 'Qua concordia' inquit 'iniunctam nobis accusationem exsecuti sumus, hac adeamus consules petamusque, ne bona dissipari sinant, quorum esse in custodia debent.'
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 4:2)
dicit Senecio quae res ferebat, aliqua subiungo.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 7:2)
Vixdum conticueramus, et Massa questus Senecionem non advocati fidem sed inimici amaritudinem implesse, impietatis reum postulat.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 7:3)
Volo enim proxima quaeque absolutissima videri, et ideo iam nunc contra istum librum faveo orationi, quam nuper in publicum dedi communicaturus tecum, ut primum diligentem tabellarium invenero.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 3 2:2)
Cognovisse iam ex epistula mea debes, adnotasse me nuper monumentum Pallantis sub hac inscriptione:
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 1:1)
Ipse certe nuper, quod nec audieram ante nec videram, audivi pariter et vidi.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 3:1)
Nuper quidam - sed melius coram;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 22 4:1)
Ego et modestius et constantius arbitratus immanissimum reum non communi temporum invidia, sed proprio crimine urgere, cum iam satis primus ille impetus defremuisset et languidior in dies ira ad iustitiam redisset, quamquam tum maxime tristis amissa nuper uxore, mitto ad Anteiam - nupta haec Helvidio fuerat -;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 4:2)
Nuper ad lyrica deflexit, in quibus ita Horatium ut in illis illum alterum effingit:
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 22 2:2)
numquam tamen maiorem cepi voluptatem, quam nuper ex sermone Corneli Taciti.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 23 2:2)
quae me nuper praedata puella est, Aut amet aut faciat, cur ego semper amem!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 32)
'Veneri fidas sibi Naso ministras Dedicat, at nuper vile fuistis acer.'
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1117)

SEARCH

MENU NAVIGATION