라틴어 문장 검색

"magna fuit quondam capitis reverentia cani, inque suo pretio ruga senilis erat."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권32)
Per quae Peneus ab imo effusus Pindo spumosis volvitur undis, deiectuque gravi tenues agitantia fumos nubila conducit summisque adspergine silvis inpluit et sonitu plus quam vicina fatigat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 59:3)
lolium tribulique fatigant triticeas messes et inexpugnabile gramen.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 46:7)
Sed abest gratantibus Aeson, iam propior leto fessusque senilibus annis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 12:2)
Tum super invergens liquidi carchesia vini alteraque invergens tepidi carchesia lactis verba simul fudit terrenaque numina civit umbrarumque rogat rapta cum coniuge regem, ne properent artus anima fraudare senili.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:4)
Ipse quoque egreditur tardus gravitate senili Aeacus, et quae sit veniendi causa requirit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 42:3)
Inter opus monitusque genae maduere seniles, et patriae tremuere manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 22:6)
Iamque fatigatum tellus Aetnaea tenebat Daedalon, et sumptis pro supplice Cocalus armis mitis habebatur, iam lamentabile Athenae pendere desierant Thesea laude tributum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 27:1)
Pulvere canitiem genitor vultusque seniles foedat humi fusus spatiosumque increpat aevum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 52:3)
Ille celer penna tardos aetate fatigat eluditque diu tandemque est visus ad ipsos confugisse deos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 68:5)
petit ille dapes sub imagine somni oraque vana movet dentemque in dente fatigat exercetque cibo delusum guttur inani proque epulis tenues nequiquam devorat auras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 85:2)
Qui cum imploraret Ulixem vulnere tardus equi fessusque senilibus annis, proditus a socio est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 8:2)
Paruit Aeneas et formidabilis Orci vidit opes atavosque suos umbramque senilem magnanimi Anchisae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 18:1)
Inde senilis hiems tremulo venit horrida passu, aut spoliata suos, aut quos habet, alba capillos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 20:9)
ista decens facies longis vitiabitur annis, rugaque in antiqua fronte senilis erit, inicietque manum formae damnosa senectus, quae strepitum passu non faciente venit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 718)

SEARCH

MENU NAVIGATION