라틴어 문장 검색

e quibus in omni natura cohaerente et continuata cum omnibus suis partibus unum effectum esse mundum, extra quem nulla pars materiae sit nullumque corpus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 35:2)
Quid, quod plurimis locis quasi denuntiant, ut neque sensuum fidem sine ratione nec rationis sensibus exquiramus, atque ut eorum alterum ab altero separemus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 13:2)
nunc ita separantur, ut disiuncta sint, quo nihil potest esse perversius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 55:8)
Democriti autem securitas, quae est animi tamquam tranquillitas, quam appellant εὐθυμίαν, eo separanda fuit ab hac disputatione, quia [ista animi tranquillitas] ea ipsa est beata vita;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 31:2)
nam cum ita copulatae conexaeque sint, ut omnes omnium participes sint nec alia ab alia possit separari, tamen proprium suum cuiusque munus est, ut fortitudo in laboribus periculisque cernatur, temperantia in praetermittendis voluptatibus, prudentia in dilectu bonorum et malorum, iustitia in suo cuique tribuendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 90:2)
illud dico, ea, quae dicat, praeclare inter se cohaerere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 106:8)
non enim philosophi solum verum etiam maiores nostri superstitionem a religione separaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 71:4)
Sed nos cum dicimus natura constare administrarique mundum, non ita dicimus ut glaebam aut fragmentum lapidis aut aliquid eius modi nulla cohaerendi natura, sed ut arborem ut animal, in quibus nulla temeritas sed ordo apparet et artis quaedam similitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 82:2)
Quod si omnes mundi partes ita constitutae sunt ut neque ad usum meliores potuerint esse neque ad speciem pulchriores, videamus utrum ea fortuitane sint an eo statu quo cohaerere nullo modo potuerint nisi sensu moderante divinaque providentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 87:3)
Nec vero haec solum admirabilia, sed nihil maius quam quod ita stabilis est mundus atque ita cohaeret, ad permanendum ut nihil ne excogitari quidem possit aptius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 115:2)
itaque maximae res tacitae praeterierunt, de divinatione de fato, quibus de quaestionibus tu quidem strictim nostri autem multa solent dicere, sed ab hac ea quaestione quae nunc in manibus est separantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 19:4)
illa vero cohaeret et permanet naturae viribus non deorum, estque in ea iste quasi consensus, quam συνπάθειαν Graeci vocant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 28:2)
haec ad quoddam tempus cohaerere possunt, semper autem nullo modo possunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 34:6)
Huius vis ea est, ut ab honesto non queat separari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 121:4)
quod cogitatione magis a virtute potest quam re separari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 123:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION