라틴어 문장 검색

pessimo vero loco pietas fuit, postquam saepius culleos vidimus quam cruces.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 135:6)
Crudelitatem privatorum quoque serviles manus sub certo crucis periculo ultae sunt ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 147:1)
Opinio est ergo, quae nos cruci at, et tanti quodque malum est, quanti illud taxavimus.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 109:5)
Video istic cruces non unius quidem generis sed aliter ab aliis fabricatas :
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 118:1)
alium ira in cubili suo confodit, alium intra sacra mensae iura percussit, alium intra leges celebrisque spectaculum fori lancinavit, alium filii parricidio dare sanguinem iussit, alium servili manu regalem aperire iugulum, alium in cruce membra distendere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 11:6)
Ne quem fallat tamquam aliquo tempore, aliquo loco profutura, ostendenda est rabies eius effrenata et attonita apparatusque illi reddendus est suus, eculei et fidiculae et ergastula et cruces et circumdati defossis corporibus ignes et cadavera quoque trahens uncus, varia vinculorum genera, varia poenarum, lacerationes membrorum, inscriptiones frontis et bestiarum immanium caveae - inter haec instrumenta collocetur ira dirum quiddam atque horridum stridens, omnibus per quae furit taetrior.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 20:1)
Mero se licet sopiat et aquarum fragoribus avocet et mille voluptatibus mentem anxiam fallat, tam vigilabit in pluma quam ille in cruce ;
(세네카, De Providentia, book 1 31:2)
Cum refigere se crucibus conentur, in quas unusquisque vestrum clavos suos ipse adigit, ad supplicium tamen acti stipitibus singulis pendent ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 97:3)
hi, qui in se ipsi animum advertunt, quot cupiditatibus tot crucibus distrahuntur.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 97:4)
Ne quis illum displicuisse domino putet, tunc huic parari iussit crucem cum sibi uenenum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Crux servi venenum domino negantis.7)
Maluit crucem pati quam mereri.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Crux servi venenum domino negantis.11)
Si uincitur, periturus est, si non uincitur, seruiturus ei a quo in crucem petitur.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Crux servi venenum domino negantis.12)
Ex altera parte lex est, ex altera testamentum, crux utrinque.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Crux servi venenum domino negantis.13)
Memini cum diceret controuersiam de illo qui a sepulchris trium filiorum abstractus iniuriarum agit, mediam dictionem fletu eius interrumpi;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 6:6)
Amissis quidam tribus liberis cum adsideret sepulchro a luxurioso adolescente in uicinos hortos abductus est et detonsus coactus conuiuio ueste mutata interesse.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, pater a sepulchris a luxurioso raptus.1)

SEARCH

MENU NAVIGATION