라틴어 문장 검색

quos occulere aut retrahere aliquid suspicio fuit, in servilem modum lacerati atque extorti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 490:2)
ea nunc singulas illustres, nunc simul plures genere inter se iunctas accersendo blandiendoque ac minando non aurum modo iis, sed postremo vestem quoque mundumque omnem muliebrem ademit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 514:1)
nunc domi victa libertas nostra impotentia muliebri hic quoque in foro obteritur et calcatur, et quia singulas non continuimus universas horremus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 11:1)
equidem fabulam et fictam rem ducebam esse, virorum omne genus in aliqua insula coniuratione muliebri ab stirpe sublatum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 12:1)
haec consternatio muliebris, sive sua sponte sive auctoribus vobis, M. Fundani et L. Valeri, facta est, haud dubie ad culpam magistratuum pertinens, nescio vobis, tribuni, an consulibus magis sit deformis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 15:1)
recensete omnia muliebria iura quibus licentiam earum adligaverint maiores vestri per quaeque eas subiecerint viris;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 25:2)
quid honestum dictu saltem seditioni praetenditur muliebri?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 32:3)
nondum lex Oppia ad coercendam luxuriam muliebrem lata erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 40:2)
coetum et seditionem et interdum secessionem muliebrem appellavit, quod matronae in publico vos rogassent ut legem in se latam per bellum temporibus duris in pace et florenti ac beata re publica abrogaretis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 60:1)
nam et legem ullam omnino abrogari est indignatus, et eam praecipue legem quae luxuriae muliebris coercendae causa lata esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 70:3)
nam si ista lex vetus aut ideo lata esset ut finiret libidinem muliebrem, verendum foret ne abrogata incitaret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 79:1)
munditiae et ornatus et cultus, haec feminarum insignia sunt, his gaudent et gloriantur, hunc mundum muliebrem appellarunt maiores nostri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 97:1)
minus filiae, uxores, sorores etiam quibusdam in manu erunt - numquam salvis suis exuitur servitus muliebris;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 99:2)
invidiosis nominibus utebatur modo consul seditionem muliebrem et secessionem appellando.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 102:1)
varia enim genera armorum et multa nomina gentium inauditarum, Dahas et Medos et Cadusios et Elymaeos, Suros omnes esse, haud paulo mancipiorum melius propter servilia ingenia quam militum genus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 578:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION