라틴어 문장 검색

Nam, quae maxima servitus est, incipit illi opus esse fortuna;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 76:2)
divitiae enim apud sapientem virum in servitute sunt, apud stultum in imperio ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 138:3)
sed haec est consuetudo uestra, iniuriam uocatis finem seruitutis.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, adoptandus post tres abdicatos.53)
Sic diuisit, ut si uellem non esse mendicus, relinquerem fratrem in egestate, matrem in seruitute.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, mater nothi lecta pro parte.11)
in servitutem cadere de regno grave est.
(세네카, Phoenissae 609:1)
Confessio seruitutis est iussa facere:
(세네카, Suasoriae, Deliberant Athenienses an tropaea Persica tollant, Xerse minante rediturum se nisi tollerentur. 4:5)
hic omnem acerbitatem seruitutis futurae descripsit.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 8:8)
nam quod ad seruitutem pertinet, non recusabit;
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 12:11)
hoc certe publicum beneficium palam erat, illam miserrimi temporis seruitutem a Catilina dilatam in Antonium.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 21:5)
promittuntur pro obliuione nominis tui pauci seruitutis anni.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 8:5)
paenitentiam illum acturum tam care spiritus empti, cum in seruitute senescendum fuisset et in hoc unum eloquentia utendum, ut laudaret Antonium.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 10:12)
possessor huius regnat, hunc tantae domus
(세네카, Thyestes 236:1)
obsessa videor cladibus - domini pudet, non servitutis.
(세네카, Troades 1017:1)
"Sic fatur et illum rure iubet patrio suetos mutare labores, fatorum currente rota, quo disceret, agri quid possessorem maneat, quos denique mores ius civile paret, ne solam militis artem ferret ad imperium, suspenderat ilicet arma emeritus iuvenis, sterilis ieiunia terrae vomere fecundans."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 123)
quapropter, etsi ad integrum conicere non possum, quantas tibi gratias Arelatenses 1 Reienses, 2 Avenniocus Arausionensis quoque et Albensis, Valentinaeque nec non et Tricastinae urbis possessor exsolvat, quia difficile est eorum ex asse vota metiri, quibus noveris alimoniam sine asse col- latam, Arverni tamen oppidi ego nomine uberes perquam gratias ago, cui ut succurrere meditarere, non te communio provinciae, non proximitas civitatis, non opportunitas fluvii, non oblatio pretii adduxit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Patienti salutem 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION