라틴어 문장 검색

qui suam erga me benivolentiam et fidem non solum animi dolore sed etiam corporis vulneribus ostendit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 12장 1:4)
a me autem ei contenderunt qui apud me et amicitia et beneficiis et dignitate plurimum possunt, quorum ego nec benevolentiam erga me ignorare nec auctoritatem aspernari nec voluntatem neglegere debebam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 1장 4:2)
quod benivolentia fit, id odio factum criminaris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 15장 3:6)
erit, erit illud profecto tempus et inlucescet ille aliquando dies, cum tu salvis, ut spero, rebus tuis, sed fortasse motu aliquo communium temporum, qui quam crebro accidat experti scire debemus, et amicissimi benevolentiam et gravissimi hominis fidem et unius post homines natos fortissimi viri magnitudinem animi desideres.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 26장 1:2)
senatus erga se benevolentiam temporibus his ipsis saepe esse perspectam, vestras vero et vestrorum ordinum occursationes, studia, sermones, quemcumque cursum fortuna ceperit, secum se ablaturum esse dicit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 35장 1:4)
malo enim, cum studio tuo sim obsecutus, desiderari a te prudentiam meam quam, si id non fecerim, benevolentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 1장 2:3)
Illud superius come iucundum, ad benevolentiam conciliandam paratum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 37장 1:4)
| Quid me constricta spectatis fronte Catones damnatisque novae simplicitatis opus?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:27)
Cuius potestas nulla in gignendo fuit, Cur hac sit potior quae iacentis miserita est Dulcemque sponte praestat benevolentiam?
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Canis ad agnum.13)
superest alterutra ex parte iudicium tuum, in quo mihi aeque iucunda erit simplicitas dissentientis quam comprobantis auctoritas.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 9:2)
Quod superest, rogo ut pari simplicitate, si qua existimabitis addenda commutanda omittenda, indicetis mihi.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 10 5:1)
A simplicitate tua peto, quod de libello meo dicturus es alii, mihi dicas;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 10:1)
Proinde etiam atque etiam rogo, ut mihi semper eadem simplicitate, quotiens cessare videbor - 'videbor' dico, numquam enim cessabo -, convicium facias, quod et ego intellegam a summo amore proficisci, et tu non meruisse me gaudeas.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 12 5:1)
ipse studiosus litteratus etiam disertus, puer simplicitate comitate iuvenis senex gravitate.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 26 1:3)
Sed mihi ut gravitas cognitionum, consilii honor, suavitas simplicitasque convictus, ita locus ipse periucundus fuit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION