라틴어 문장 검색

Phidias tamen diis quam hominibus melior artifex creditur in ebore vero longe citra , vel si nihil nisi Minervam Athenis aut Olympium in Elide Iovem fecisset, cuius pulchritudo adiecisse aliquid etiam receptae religioni videtur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 175:1)
nam Demetrius tanquam nimius in ea reprehenditur et fuit similitudinis quam pulchritudinis amantior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 175:4)
Claranus mihi videtur in exemplar editus, ut scire possemus non deformitate corporis foedari animum, sed pulchritudine animi corpus ornari.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 4:1)
Aeque reliqua quoque inter se paria sunt, tranquillitas, simplicitas, liberalitas, constantia, aequanimitas, tolerantia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 13:5)
Hunc animum, quem saepe induunt generosae indolis iuvenes, quos alicuius honestae rei pulchritudo percussit, ut omnia fortuita contemnant, profecto sapientia nobis infundet et tradet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 19:1)
Non magis quam simplicitatem, quam modestiam ac moderationem, non magis quam frugalitatem ac parsimoniam, non magis quam clementiam, quae alieno sanguini tamquam suo parcit et scit homini non esse homine prodige utendum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 30:6)
Rapit illos instigatque rerum pulchritudo, non verborum inanium sonitus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 6:6)
Sed si, quemadmodum visus oculorum quibusdam medicamentis acui solet et repurgari, sic nos aciem animi liberare inpedimentis voluerimus, poterimus perspicere virtutem etiam obrutam corpore, etiam paupertate opposita, etiam humilitate et infamia obiacentibus, Cernemus, inquam, pulchritudinem illam quamvis sordido obtectam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 6:3)
non curatis quod solitudines suas isti beati ingenuorum ergastulis excolunt, non curatis quod iuuenum miserorum simplicitatem circumeunt et speciosissimum quemque ac maxime idoneum castris in ludum coiciunt.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 18:3)
nemo enim libenter dat invitis, sed quicumque ad bene faciendum bonitate invitatus est et ipsa pulchritudine rei, etiam libentius dabit nihil debituris nisi quod volent.
(세네카, 행복론, Liber III 57:2)
excipiebatur ebriorum sermo, simplicitas iocantium ;
(세네카, 행복론, Liber III 110:4)
Est videlicet magna in ipso opere merces rei et ad adliciendas mentes hominum ingens honesti potentia, cuius pulchritudo animos circumfundit et delenitos admiratione luminis ac fulgoris sui rapit.
(세네카, 행복론, Liber IV 105:1)
Adulescens statura, pulchritudine, certo corporis robore castris natus militiam recusavit ne a te discederet.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 144:5)
Simplicitate opus est et benigna rerum aestimatione.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 130:1)
Adeo ut quidam simplicitatis indicium iracundiam dicant et vulgo credatur facillimus quisque huic obnoxius.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 26:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION