라틴어 문장 검색

'Cum' enim inquit 'inexplebiles populi fauces exaruerunt libertatis siti malisque usus ille ministris non modice temperatam, sed nimis meracam libertatem sitiens hausit, tum magistratus et principes, nisi valde lenes et remissi sint et large sibi libertatem ministrent, insequitur, insimulat, arguit, praepotentes, reges, tyrannos vocat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 109:1)
et ego feci, qui litteras Graecas senex didici, quas quidem sic avide arripui quasi diuturnam sitim explere cupiens, ut ea ipsa mihi nota essent, quibus me nunc exemplis uti videtis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 34:6)
neque enim umquam expletur nec satiatur cupiditatis sitis, neque solum ea qui habent libidine augendi cruciantur, sed etiam amittendi metu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 1장4)
num te illa terrent, triceps apud inferos Cerberus, Cocyti fremitus, travectio Acherontis, mento summam aquam attingens enectus siti Tantalus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 10:1)
labor in venatu, sudor, cursus ad Eurotam, fames, sitis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 98:9)
Fingamus jam Systema corporum minorum modo jam descripto circa maximum revolventium, aliudve quodvis duorum circum se mutuo revolventium corporum Systema progredi uniformiter in directum, & interea vi corporis alterius longe maximi & ad magnam distantiam siti urgeri ad latus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 41:2)
Eadem Methodo determinari potest attractio corpusculi siti intra Sphaeram, sed expeditius per Theorema sequens.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 98:1)
Invenire attractionem corpusculi siti in axe solidi, ad cujus puncta singula tendunt vires centripetae in quacunq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIII. De Corporum etiam non Sphaericorum viribus attractivis. 31:1)
Proinde corpusculum C sola vi solidi ultra planum OK siti trahitur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIII. De Corporum etiam non Sphaericorum viribus attractivis. 48:4)
Plenâ facie lucentes ultra Solem siti sunt, dimidiatâ è regione Solis, falcatâ cis Solem;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 가설 17:2)
Illic inter aquas urit sitis arida fauces, hic data periuro basia multa viro.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 14:4)
Ad rivum eundem lupus et agnus venerant Siti compulsi;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Lupus et agnus.1)
Illa, quae arebat siti, Simul cognovit vocem laudari suam, Cupide advolavit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Cicada et noctua.10)
Equus sedare solitus quo fuerat sitim, Dum sese aper volutat turbavit vadum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Equus et aper.1)
Mirareris si interesses, qua patientia hanc ipsam valetudinem toleret, ut dolori resistat, ut sitim differat, ut incredibilem febrium ardorem immotus opertusque transmittat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION