라틴어 문장 검색

diuturnorum reorum et ex quorum sordibus nihil aliud quam uoluptas inimicis quaereretur nomina aboleuit condicione proposita, ut si quem quis repetere uellet, par periculum poenae subiret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 32장 2:3)
seruos non contentus multis difficultatibus a libertate et multo pluribus a libertate iusta remouisse, cum et de numero et de condicione ac differentia eorum, qui manumitterentur, curiose cauisset, hoc quoque adiecit, ne uinctus umquam tortusue quis ullo libertatis genere ciuitatem adipisceretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 40장 4:1)
hoc quoque defuncto, multis ac diu, etiam ex equestri ordine, circumspectis condicionibus, Tiberium priuignum suum elegit coegitque praegnantem uxorem et ex qua iam pater erat dimittere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 63장 2:1)
post quinquennium demum ex insula in continentem lenioribusque paulo condicionibus transtulit eam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 65장 3:2)
condiciones quaesitas per amicos, qui matres familias et adultas aetate uirgines denudarent atque perspicerent, tamquam Toranio mangone uendente.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 69장 1:4)
sed ut praecipua commemorem, Appius Caecus societatem cum rege Pyrro ut parum salubrem iniri dissuasit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 2장 1:2)
permittente ergo Gaio reuocatus est, uerum sub condicione ne quam partem curamue rei p. attingeret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 13장 2:4)
simulauit et ualitudinem, quo aequiore animo Germanicus celerem successionem uel certe societatem principatus opperiretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 25장 3:1)
permisitque ea sola condicione, ne inter simulacra deorum sed inter ornamenta aedium ponerentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 26장 1:5)
quare Parrasi quoque tabulam, in qua Meleagro Atalanta ore morigeratur, legatam sibi sub condicione, ut si argumento offenderetur decies pro ea sestertium acciperet, non modo praetulit, sed et in cubiculo dedicauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 44장 2:1)
instanti saepius, ut ciuitate donatum in decurias adlegeret, negauit alia se condicione adlecturum, quam si pateretur ascribi albo extortum id sibi a matre.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 51장 1:2)
queri etiam palam de condicione temporum suorum solebat, quod nullis calamitatibus publicis insignirentur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 31장 1:1)
nullus denique tam abiectae condicionis tamque extremae sortis fuit, cuius non commodis obtrectaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 35장 3:1)
Condicionem temporum illorum etiam per haec aestimare quiuis possit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 60장 1:1)
nam et negotiatoribus certa lucra proposuit suscepto in se damno, si cui quid per tempestates accidisset, et naues mercaturae causa fabricantibus magna commoda constituit pro condicione cuiusque:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 18장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION