라틴어 문장 검색

Sed quoniam, ut praeclare scriptum est a Platone, non nobis solum nati sumus ortusque nostri partem patria vindicat, partem amici, atque, ut placet Stoicis, quae in terris gignantur, ad usum hominum omnia creari, homines autem hominum causa esse generates, ut ipsi inter se aliis alii prodesse possent, in hoc naturam debemus ducem sequi, communes utilitates in medium afferre mutatione officiorum, dando accipiendo, tum artibus, tum opera, tum facultatibus devincire hominum inter homines societatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 30:1)
Nulla sancta societas Nec fides regni est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 35:3)
Nam quicquid eius modi est, in quo non possint plures excellere, in eo fit plerumque tanta contentio, ut difficillimum sit servare sanctam societatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 35:5)
deserunt enim vitae societatem, quia nihil conferunt in eam studii, nihil operae, nihil facultatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 39:3)
Deinceps, ut erat propositum, de beneficentia ae de liberalitate dicatur, qua quidem nihil est naturae hominis accommodatius, sed habet multas cautiones.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 57:1)
Videndum est igitur, ut ea liberalitate utamur, quae prosit amicis, noceat nemini.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 58:3)
Inest autem in tali liberalitate cupiditas plerumque rapiendi et auferendi per iniuriam, ut ad largiendum suppetant copiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 59:3)
Talis autem sinulatio vanitati est coniunctior quam aut liberalitati aut honestati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 59:5)
in quo et mores eius erunt spectandi, in quem beneficium conferetur, et animus erga nos et communitas ac societas vitae et ad nostras utilitates officia ante collata;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 60:2)
Nam cum duo genera liberalitatis sint, unum dandi beneficii, alterum reddendi, demus necne, in nostra potestate est, non reddere viro bono non licet, modo id facere possit sine iniuria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 64:4)
Optime autem societas hominum coniunctioque servabitur, si, ut quisque erit coniunctissimus, ita in eum benignitatis plurimum conferetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 67:1)
Sed, quae naturae principia sint communitatis et societatis humanae, repetendum videtur altius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 67:2)
est enim primum, quod cernitur in universi generis humani societate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 67:3)
Eius autem vinculum est ratio et oratio, quae docendo, discendo, communicando, disceptando, iudicando conciliat inter se homines coniungitque naturali quadam societate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 67:4)
Ac latissime quidem patens hominibus inter ipsos, omnibus inter omnes societas haec est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 68:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION