라틴어 문장 검색

Igitur non modo Cherusci sociique eorum, vetus Arminii miles, sumpsere bellum, sed e regno etiam Marobodui Suebae gentes, Semnones ac Langobardi, defecere ad eum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 45장1)
conpulerantque Cinithios, haud spernendam nationem, in eadem, cum Furius Camillus pro consule Africae legionem et quod sub signis sociorum in unum conductos ad hostem duxit, modicam manum, si multitudinem Numidarum atque Maurorum spectares;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 52장6)
hinc ventum Athenas, foederique sociae et vetustae urbis datum ut uno lictore uteretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 53장6)
hos enim esse Mithridatis adversus Sullam, Antonii adversus divum Augustum socios.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 55장3)
veteres illic Sueborum praedae et nostris e provinciis lixae ac negotiatores reperti quos ius commercii, dein cupido augendi pecu- niam, postremo oblivio patriae suis quemque ab sedibus hostilem in agrum transtulerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 62장4)
forte negotiatores vivente adhuc Germanico Syria egressi laetiora de valetudine eius attulere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 82장9)
Saevitiam annonae incusante plebe statuit frumento pretium quod emptor penderet, binosque nummos se additurum negotiatoribus in singulos modios.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 87장1)
atque ipsa, donec mediae Pisoni spes, sociam se cuiuscumque fortunae et si ita ferret comitem exitii promittebat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 15장3)
corrupti spe aut inlusi per intercessionem socii.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 27장4)
haud enim frustra placitum olim ne feminae in socios aut gentis externas traherentur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 33장2)
et pauca feminarum necessitatibus concedi quae ne coniugum quidem penatis, adeo socios non onerent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장5)
Interim Florus insistere destinatis, pellicere alam equitum, quae conscripta e Treviris militia disciplinaque nostra habebatur, ut caesis negotiatoribus Romanis bellum inciperet;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 42장1)
Interim Silius cum legionibus duabus incedens praemissa auxiliari manu vastat Sequanorum pagos qui finium extremi et Aeduis contermini sociique in armis erant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 45장1)
nam etiam tum plebem socios regna colere et coli licitum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 55장5)
Marcum deinde Agrippam socium eius potestatis, quo defuncto Tiberium Neronem delegit ne successor in incerto foret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 56장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION