라틴어 문장 검색

Postulavit deinde eadem quae legatis in mandatis dederat: ne aut Haeduis aut eorum sociis bellum inferret, obsides redderet, si nullam partem Germanorum domum remittere posset, at ne quos amplius Rhenum transire pateretur.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 43장9)
Multa a Caesare in eam sententiam dicta sunt quare negotio desistere non posset: neque suam neque populi Romani consuetudinem pati ut optime meritos socios desereret, neque se iudicare Galliam potius esse Ariovisti quam populi Romani.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 45장1)
VIII et 7028. Targa hic textum mutavit, eo quod vox inhibet est apud Celsum ἅπαξ εἰρημένον, quae ratio non praevalet contra auctoritatem codd.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1300)
laxet terribiles maiestas regia fastus et sociam plebem non indignata potestas confundat turbae proceres.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:131)
quidquid avus senior Mauro vel Saxone victis, quidquid ab innumeris socio Stilichone tremendus quaesivit genitor bellis, quodcumque Gelonus Armeniusve dedit;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:142)
ipsi quin etiam tali consorte fremebant regales famuli, quibus est inlustrior ordo servitii, sociumque diu sprevere superbi.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:89)
quemcumque meae vexere curules, laxato veniat socium aversatus Averno.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:275)
dissimulant socii coniuratique recedunt, procumbit pariter cum duce tota cohors;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:9)
bella dabunt socios.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:138)
socium nobis fidumque Saporem perculit et Persas in regia vulnera movit rupturasque fidem, leto pars ne qua vacaret, Eumenidum taedas trans flumina Tigridis egit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:281)
his fretus sociis ipso iam principe maior incedit;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:123)
Germania cuncta feratur navibus et socia comitentur classe Sygambri.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:249)
"vellite" proclamant "socii, iam vellite funem.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:323)
pulveris ambiguam nubem speculamur ab altis turribus, incerti socios adportet an hostes ille globus.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:171)
"nunc nunc, o socii, temeratae sumite tandem Italiae poenas, obsessi principis armis excusate nefas deploratumque Timavo vulnus et Alpinum gladiis abolete pudorem.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:218)

SEARCH

MENU NAVIGATION