라틴어 문장 검색

sed dum haec angustia contemplarent, refulsit sol et quasi tremidus in antea umbraculam fugire cepit.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1146)
tunc stabat sol in XVIma parte Virginis, luna autem stetit in XVIma parte Piscium;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 807 177:5)
fuit eclipsis solis media die, stante utroque sidere in XXV.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 807 177:8)
fuit eclypsis lunae, et apparuerunt acies eadem nocte mirae magnitudinis, et sol stetit in undecima parte Piscium, et luna in undecima parte Virginis.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 807 177:11)
Aprilis visa est in sole quasi parva macula, nigra tamen, paululum superius medio centro eiusdem sideris, quae a nobis octo dies conspicitur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 807 177:13)
, eclypsis lunae facta est hora noctis tertia, sole posito in quinta parte Virginis et luna in quinta parte Piscium.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 807 177:17)
Sicque ab anni superioris Septembrio usque ad anni praesentis Septembrium ter luna obscurata est et sol semel.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 807 177:18)
post meridiem solis eclypsis fuit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 812 218:3)
Eclypsis solis contigit VIII. Id. Iul.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 818 249:4)
Actum est hoc mense Octobrio, ipsoque mense fere mediante eclypsis solis facta est hora diei VIII.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIII 5:8)
Sequenti die iterum Nortmanni accurrunt ad ipsam turrim ad proelium, fitque gravis pugna usque ad solis occasum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 27:5)
Martii tonitruum est auditum magnum, et nimis ardor solis terram urebat, et [in] quibusdam partibus terrae motus factus est, et ignis forma draconis in aere visus est.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 56:4)
Et tercia Maii, id est tercia die rogationum, hora nona eclipsis solis facta est, et stellae manifestae sunt visae in caelo velut noctis tempore.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 58:3)
Augusti, feria V, claro sole circuli tres apparuerunt in caelo, similes visioni arcus, ambientes se alterutrum;
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 59:5)
sed minimus solem sibi medium circumcingens, qui tamen colore ceteris plenissimus videbatur.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 59:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION