라틴어 문장 검색

In quibusdam vero locis de inundatione fluminum aquis in plano stagnantibus autumnalis satio ita impedita est, ut penitus nihil frugum ante verni temperiem seminaretur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 265:5)
Sacro paschali festo sollempniter Aquisgrani celebrato, arridente etiam verna temperie imperator venandi gratia Noviomagum profectus legatos Bulgarorum circa medium Maium Aquasgrani venire praecepit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 825 305:2)
Actum est hoc mense Octobrio, ipsoque mense fere mediante eclypsis solis facta est hora diei VIII.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIII 5:8)
Verno vero tempore a Condato egressi maritima petivere loca, ibique aestivo remorati tempore Flamingos e terra sua fugere compulerunt et undique saevientes omnia ferro et igne depopulantur.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIII 21:7)
Sequenti die iterum Nortmanni accurrunt ad ipsam turrim ad proelium, fitque gravis pugna usque ad solis occasum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 27:5)
Sigefridus vero cum suis verno finiente in Sequanam rediit agens solita et circa autumni tempora Frexiam petiit, ibique interfectus est.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVII 33:4)
Nortmanni vero verno tempore rediere ad naves, vastatam Aquitaniae partem atque Neustriam, insuper plurima eversa castra, interfectis habitatoribus.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVIII 60:1)
Martii tonitruum est auditum magnum, et nimis ardor solis terram urebat, et [in] quibusdam partibus terrae motus factus est, et ignis forma draconis in aere visus est.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 56:4)
Et tercia Maii, id est tercia die rogationum, hora nona eclipsis solis facta est, et stellae manifestae sunt visae in caelo velut noctis tempore.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 58:3)
Augusti, feria V, claro sole circuli tres apparuerunt in caelo, similes visioni arcus, ambientes se alterutrum;
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 59:5)
sed minimus solem sibi medium circumcingens, qui tamen colore ceteris plenissimus videbatur.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 59:6)
Maximus in occidente, cuius extrema pars solem tangere videbatur.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 59:7)
Et sequenti aestate calor nimium solis terram urebat.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 68:4)
nimius ardor solis, et fames subsecuta est, et pabula animalium, defecerunt, et pastus porcorum exuberans.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 70:3)
Verno tempore Ludewicus rex orientalis misit filium suum et convocum in Aquitaniam accipere sibi regnum patruelis sui Pippini.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 73:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION