라틴어 문장 검색

Interdum enim neque rubor neque tumor ullus apparet, sed corpus aridum est, uix spiritus trahitur, membra soluuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 1:4)
Neque id satis est, sed lacte uenter quoque soluendus est, liquanda aluus, interdum etiam ducenda;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 8장 2:7)
Neque ignorari oportet eis, quibus fluere sanguis solet aut quibus dolet spina coxaeue aut post cursum uehementem uel ambulationem, dum febris absit, non esse inutile sanguinis mediocre profluuium, idque per urinam redditum quoque ipsam lassitudinem soluere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 4:1)
Sed interdum omne malum intra dolorem est isque modo tarde, modo celeriter soluitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 1:3)
tum uenter soluendus est, si non potest aliter, per nigrum ueratrum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 15장 2:3)
- Oportet conquiescere, cubare molliter, soluere aluum, si aliter non respondet, etiam ducere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 17장 1:3)
In plerisque post frigora cruditatesque oritur, deinde quiescit, et per aetatem saepe repetens sic cruciat, ut uitae spatio nihil demat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 21장 1:4)
Si uero ulcera uel scabies uesicam occupauit, lacte uenter soluendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:36)
Si ista non soluerunt, sale calido et umido utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 29장 2:4)
Miscentur autem uarie, neque huius ullus modus est, cum ex simplicibus alia demantur, alia adiciantur, isdemque servatis ponderum ratio mutetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 17장 1:2)
Quotiens autem bacam aut nucem aut simile aliquid posuero, scire oportebit, antequam expendatur, ei summam pelliculam esse demendam.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 14:7)
soluique quinto die satis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 42:3)
Neque alienum est, ubi qui soluerit, antequam rursus alia medicamenta coiciat, per oricularium clysterem fistulam eluere;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 46:4)
squamulasque habet pallidas, quasdam subalbidas, quasdam lenticulae similes, quibus demptis nonnumquam profluit sanguis.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 66:3)
ac si quid ei uitio demptum est, tamen non ex toto sanus color redditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 70:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION