라틴어 문장 검색

MenalcasTale tuum carmen nobis, divine poeta, quale sopor fessis in gramine, quale per aestum dulcis aquae saliente sitim restinguere rivo:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS28)
Post, ubi iam thalamis se composuere, siletur in noctem fessosque sopor suus occupat artus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 8:20)
ergo Quintilium perpetuus sopor urget?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 243)
"formidulosis cum latent silvis ferae dulci sopore languidae, senem, quod omnes rideant, adulterum latrent Suburanae canes nardo perunctum, quale non perfectius meae laborarint manus."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 511)
alter ubi dicto citius curata sopori membra dedit, vegetus praescripta ad munia surgit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 1:15)
namque ipsum offendunt temulento sopore , totis praecordiis stertentem, ructuosos geminare, praeclarasque contubernales ab omnibus spondis transversas incubare et reliquas circumiacere passim.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 212:2)
quarum cum omnium vocem tactumque noscitaret, proximae cuiusque collum amplexu , neque dormire excitatus neque vigilare ebrius poterat, sed semisomno sopore inter manus . nihil his neque credibilius fingi neque vehementius exprobrari neque manifestius ostendi potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 213:2)
mihi frigidus horror membra quatit, gelidusque coit formidine sanguis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 133:4)
et, si necesse sit, veterem horrorem dicendi malim quam istam novam licentiam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 217:3)
vitiosa enim sunt illa, intueri lacunaria, perfricare faciem et quasi improbam facere, tendere vultum aut, quo sit magis torvus, superciliis adstringere, capillos a fronte contra naturam retroagere, ut sit horror ille terribilis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 307:1)
gravis sopor etiam somnia extinguit animumque altius mergit, quam ut in ullo intellectu sui sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 7:5)
Quemadmodum in corporibus insidentis languoris signa praecurrunt, quaedam enim segnitia enervis est et sine labore ullo lassitudo et oscitatio et horror membra percurrens;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 33:1)
sed si incitatior est, in alienationem soporemque convertitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 9:4)
licet colligas nec veneno poto moriturum nec sopore sumpto dormiturum nec elleboro accepto, quicquid in visceribus haerebit, eiecturum deiecturumque.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 27:5)
In hoc angulo ille Carthaginis horror, cui Roma debet, quod tantum semel capta est, abluebat corpus laboribus rusticis fessum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION