라틴어 문장 검색

Hoc si quis pretii cupidus vidisset tui, Olim redisses ad splendorem pristinum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Pullus ad margaritam.3)
Tibi dico, avare, gaudium heredis tui, Qui ture superos, ipsum te fraudas cibo, Qui tristis audis musicum citharae sonum, Quem tibiarum macerat iucunditas, Obsoniorum pretia cui gemitum exprimunt, Qui dum quadrantes aggeras patrimonio Caelum fatigas sordido periurio, Qui circumcidis omnem impensam funeri Libitina ne quid de tuo faciat lucri.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Vulpes et draco.12)
Cum castitatem Iuno laudaret suam, Iucunditatis causam haud depellit Venus, Nullamque ut affirmaret esse illi parem, Interrogasse sic gallinam dicitur:
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Iuno, Venus et gallina.1)
Idem tamen in historia magis satisfaciet vel brevitate vel luce vel suavitate vel splendore etiam et sublimitate narrandi.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 16 4:1)
Haec iucunditas eius hieme, maior aestate.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 17:4)
Habet etiam multum iucunditatis soli caelique mutatio, ipsaque illa peregrinatio inter sua.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 4:3)
Nam severitatem istam pari iucunditate condire, summaeque gravitati tantum comitatis adiungere, non minus difficile quam magnum est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 3 2:1)
quos labore et studio meo dignos cum splendor ipsorum tum hoc maxime pollicetur, quod credibile est optimos esse inter quos tu talis exstiteris.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 18 3:2)
Quo genere exercitationis proprietas splendorque verborum, copia figurarum, vis explicandi, praeterea imitatione optimorum similia inveniendi facultas paratur;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 2:2)
Auget haec et natalium et paternarum facultatium splendor;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 4 5:1)
Ad quam spem alioqui quietissimum hortatur et natalium splendor et summa integritas in paupertate et ante omnia felicitas temporum, quae bonam conscientiam civium tuorum ad usum indulgentiae tuae provocat et attollit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 12 2:1)
"vel quia nec flos est hebeti nec flamma colore, atque oculos in se splendor uterque trahit;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권221)
Licet suum ob splendorem suamque immensitatem haud desita sit admiratione affici, nota divina ei iam non tributa est.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 100:2)
Et ipse est pulcher et irradians magno splendore;
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 113:1)
Sic enim sanctus Augustinus divinam intellexit transcendentiam et detexit omnes res in se ipsis quodam perfrui splendore, id est Dei bonitatem, Bonum, referre posse.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 57:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION