라틴어 문장 검색

ex eis enim fontibus, unde [ad] omnia ornamenta dicendi [praecepta] sumuntur, licebit etiam laudationem ornare neque illa elementa desiderare, quae ut nemo tradat, quis est qui nesciat, quae sint in homine laudanda?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 45:1)
'Ergo item' inquit 'illa, quae saepe diserte agenda sunt et quae ego paulo ante, cum eloquentiam laudarem, dixi oratoris esse, neque habent suum locum ullum in divisione partium neque certum praeceptorum genus et agenda sunt non minus diserte, quam quae in lite dicuntur, obiurgatio, cohortatio, consolatio, quorum nihil est, quod non summa dicendi ornamenta desideret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 50:1)
Hanc similitudinem scribendi multi secuti sunt, qui sine ullis ornamentis monumenta solum temporum, hominum, locorum gestarumque rerum reliquerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 53:1)
tantum ego in excellenti oratore et eodem bono viro pono esse ornamenti universae civitati;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 85:6)
itaque ego is, qui sum, quantuscumque sum ad iudicandum, omnibus auditis oratoribus, sine ulla dubitatione sic statuo et iudico, neminem omnium tot et tanta, quanta sint in Crasso, habuisse ornamenta dicendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 122:3)
Quod enim ornamentum, quae vis, qui animus, quae dignitas illi oratori defuit, qui in causa peroranda non dubitavit excitare reum consularem et eius diloricare tunicam et iudicibus cicatrices adversas senis imperatoris ostendere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 124:3)
neque enim auxilium suum saepe a viris bonis frustra implorari patietur neque id aequo animo feret civitas, quae si voce L. Crassi carebit, ornamento quodam se spoliatam putabit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 144:3)
"si aerari copiis et ad belli adiumenta et ad ornamenta pacis utimur, vectigalibus serviamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 171:4)
Omne autem principium aut rei totius, quae agetur, significationem habere debebit aut aditum ad causam et communitionem aut quoddam ornamentum et dignitatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 320:1)
' 'Ille vero' inquit Cotta 'ornamenta orationis non attigit neque eam laudem, ex qua eloquentia nomen suum invenit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 366:4)
et, si est honestas in rebus ipsis, de quibus dicitur, exsistit ex re naturalis quidam splendor in verbis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 125:2)
ita facile in rerum abundantia ad orationis ornamenta sine duce natura ipsa, si modo est exercitata, delabitur.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 125:4)
Quam ob rem, nisi forte es iam defessus et si tibi non graves sumus, refer ad illa te, quae ad ipsius orationis laudem splendoremque pertinent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 147:6)
Ergo haec translationes quasi mutuationes sunt, cum quod non habeas aliunde sumas, illae paulo audaciores, quae non inopiam indicant, sed orationi splendoris aliquid arcessunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 156:1)
Est hoc magnum ornamentum orationis, in quo obscuritas fugienda est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 167:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION