라틴어 문장 검색

Sine dubio non repugnaverat puer, ac ne puella quidem tristis expaverat nuptiarum nomen.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 26:2)
Iacuerunt ergo una non tantum illa nocte, qua nuptias fecerunt, sed postero etiam ac tertio die, praeclusis videlicet conditorii foribus, ut quisquis ex notis ignotisque ad monumentum venisset, putaret expirasse super corpus viri pudicissimam uxorem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 112:8)
Vicini furis celebres vidit nuptias Aesopus et continuo narrare incipit:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ranae ad solem.1)
Fraudator homines cum advocat sponsum improbos, Non rem expedire, sed mala videre expetit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ovis, cervus, et lupus.1)
Ut nuptiarum dictus advenit dies, Amans dolorem quia non poterat perpeti, Maerens propinquos contulit se in hortulos, Quos ultra paulo villa splendida divitis Erat acceptura virginem e matris sinu, Parum ampla in urbe visa quod fuerat domus.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Duo iuvenes sponsi dives et pauper: Fortunam interdum praeter spem hominibus favere.3)
'Officio togae virilis interfui, sponsalia aut nuptias frequentavi, ille me ad signandum testamentum, ille in advocationem, ille in consilium rogavit.'
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 9 2:3)
Audies brevi nuptias lugentis nuptias senis;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 7:1)
iam testinata erat egregio iuveni, iam electus nuptiarum dies, iam nos vocati.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 6:3)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Qui virilem togam sumunt vel nuptias faciunt vel ineunt magistratum vel opus publicum dedicant, solent totam bulen atque etiam e plebe non exiguum numerum vocare binosque denarios vel singulos dare.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1161)
Atque vades sponsum stultos ante Atria mittis, Unius ut verbi grandia damna ferant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1315)
Me legat in sponsi facie non frigida virgo, Et rudis ignoto tactus amore puer;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 14)
at illi Conscia purpureus venit in ora pudor, Quale coloratum Tithoni coniuge caelum Subrubet, aut sponso visa puella novo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 525)
Scilicet haud satis est, quod te spectante revincta est et nullam quod opem patruus sponsusve tulisti:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 3:9)
Quin etiam mansura dabo monimenta per aevum, inque domo soceri semper spectabere nostri, ut mea se sponsi soletur imagine coniunx?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 20:3)
In Pane eucharistico “creatio protenditur ad deificationem, ad sanctas nuptias, ad unitatem obtinendam cum ipso Creatore”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 299:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION